PL 58, col. 986

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est et
coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae
est et ignaviae: non tamen ad obtinendam sine
illo, qui quaerentes facit invenire, qui pulsantibus
aperit, qui petentibus donat [(Matth. VII, 7)] . Sicut
ergo initium salutis nostrae Deo miserante et inspirante
habere nos credimus, ita arbitrium nostrae
naturae sequax esse divinae inspirationis libere confitemur
Igitur ut non labamur a bono vel naturae, vel
meriti, sollicitudinis nostrae est et coelestis pariter
adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae et ignaviae.
13
CAPUT XXII.
Firmissime credendum est in praevaricatione Adae
omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam

perdidisse: et neminem de profundo illius ruinae
per liberum arbitrium posse consurgere, nisi
eum gratia Dei miserantis erexerit: liberum enim
arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur
bonis, cadens in praevaricationis profunda, demersus
est; et nihil quemadmodum exinde surgere
posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus,
hujus ruina latuisset oppressus, nisi eum post Christi
pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis
purificationem omne praeteritum vitium
sui baptismatis lavacro purgavit.
CAPUT XXIII
Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem
sui ille donaverit, qui solus est bonus.
CAPUT XXIV.
Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum
esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas
carnis concupiscentias, nisi per quotidianum
adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis
acceperit.
14
CAPUT XXV.
Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur
arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum
concilium data praedicat, dicens; Adverte tandem,
o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod
primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum
indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem
praesumptione incideret. Nec ex hac potuit erui, nisi
ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis
Christi Domini reformasset adventus.
CAPUT XXVI.

Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum
ad Dei gloriam laudemque referenda sint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.