PL 58, col. 987

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse
donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis
papae Zosimi regularis auctoritas, cum
scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem
instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum
referenda sunt unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum
nostrorum conscientiam universa retulimus.
Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis
luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati
sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: 15 Illud
vero quod in litteris quas ad universas provincias
curasti esse mittendas posuisti, dicens: Nos tamen
instinctu Dei, etc., sic accipimus dictum, ut illos qui
contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem,
districto gladio veritatis velut cursim

transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti
arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis
conscientiam retulisti? et tamen instinctu Dei factum
esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque
dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas
a Domino. Et ut boni aliquid agant paternis
inspirationibus suorum ipse tangat corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt
[(Rom.
VIII, 15)]
; ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium,
et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis
motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium.
CAPUT XXVII.
Ita Deus ex cordibus hominum, atque in ipso libero
operatur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium
consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo

sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo
nihil possumus.
CAPUT XXVIII.
Quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur
per Jesum Christum Dominum nostrum, 16 ad solam
remissionem peccatorum valere quae jam commissa
sunt, non etiam ad adjutorium gratiae ut non
committantur, anathema sit.
CAPUT XXIX.
Quisquis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum
propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum,
quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia
mandatorum, ut sciamus quid appetere, et quid
vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari
ut quod faciendum cognovimus etiam facere

diligamus atque valeamus, anathema sit.
CAPUT XXX.
Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta
respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo,
atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur,
ut legem credendi, lex statuat supplicandi.
Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet
legatione fungantur apud divinam clementiam,
humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia
congemiscente postulant et precantur ut infidelibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.