PL 58, col. 988

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae
liberentur erroribus, 17 ut Judaeis, ablato cordis volamine,
lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae
fidei perceptione resipiscant, ut schismatici Spiritum
redivivae caritatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia
conferantur, ut denique catechumenis ad re
generationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae
aula reseretur. Haec autem non perfunctorie
neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum
monstrat effectus, quandoquidem ex omni errorum
genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos
de potestate tenebrarum transferat in regnum
Filii caritatis suae, et ex vasis irae faciat vasa misericordiae.
Quod adeo totum divini operis esse sentitur,
ut haec efficiente Deo gratiarum semper actio laudisque

confessio pro illuminatione talium vel correctione
referantur.
CAPUT XXXI.
Illud etiam quod circa baptizandos in universo
mundo sancta Ecclesia uniformiter agit non otioso
contemplamur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes
ad regenerationis veniunt sacramentum, non
prius fontem vitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus
clericorum spiritus ab eis immundus abigatur;
ut tunc vere appareat quando princeps
mundi 18 hujus mittatur foras [(Joan. XII, 31)] , et
quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus
diripiantur [(Matth. XII, 29)] , in possessionem translata
victoris, qui captivam ducit captivitatem, et dat
dona hominibus [(Ephes. IV, 8)]
.
CAPUT XXXII.

Omnium bonorum affectuum atque operum, et
omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab
initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitemur auctorem.
Et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis
merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et
velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et munere
Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur,
ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de
languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta
enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra
velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his
quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. Agit
quippe in nobis ut quod vult et velimus et agamus;
nec otiosa esse in nobis patitur quae exercenda non

negligenda donavit: ut et nos cooperatores simus
gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus
remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de
interitu
19 vitam nostram [(Psal. CIII, 3, 4)]
; et cui
quotidie dicimus: Ne nos inducas in tentationem, sed
libera nos a malo [(Matth. VI, 2)]
.
CAPUT XXXIII.
Quicunque dicit Adam primum hominem mortalem
factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.