PL 58, col. 989
De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
in corpore hoc, id est, de corpore exiret,
non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema
sit.
CAPUT XXXIV.
Quicunque parvulos recentes ab uteris matrum
baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem
peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere
originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur,
unde sit consequens ut in eis forma baptismatis
in remissionem peccatorum non vera, sed falsa
intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum
est quod ait Apostolus: Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors;
et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt [(Rom. V, 12)]
;
nisi quemadmodum Ecclesia
catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter
hanc enim fidei regulam etiam parvuli, 20 qui nihil
peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt,
ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur,
ut in eis regeneratione mundetur, quod
generatione traxerunt.
CAPUT XXXV.
Quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et
veritas in nobis non est [(I Joan. I, 8)]
, quisquis sic accipiendum
putaverit, ut dicat propter humilitatem
non oportere dici, nos non habere peccatum, non
quia veritas est, anathema sit. Sequitur enim apostolus
et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata
nostra, fidelis est et justus qui remittat nobis peccata
et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc
non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat
enim apostolus dicere: Si dixerimus: Non habemus
peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas
in nobis non est. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus,
et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit
se non habere peccatum, non verum loqui, sed
falsum.
CAPUT XXXVI.
Quicunque dixerit in oratione dominica ideo dicere
sanctos: Dimitte nobis debita 21 nostra [(Matth. VI, 2)]
,
ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam
necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo
populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque
sanctorum, dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis
peccata nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro
se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus
enim et justus erat apostolus Jacobus cum dicebat: In multis enim offendimus omnes
[(Jac. III, 2)]
. Nam
quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret
psalmo ubi legitur: Ne intres in judicium
cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu
tuo omnis vivens [(Psal. CXLIII, 3)]
? Et in oratione sapientissimi
Salomonis: Non est homo qui non peccet [(Eccle. VII, 21)]
.
Et in libro sancti Job: In manu omnis
hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem
suam [(Job. XXXVII, 7)]
. Unde etiam Daniel sanctus et