PL 58, col. 992

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum,
nisi per gratiam baptismi non potest reparari. Quod
amissum nisi a quo potuit dari non potest reddi.
Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc
vere liberi eritis [(Joan. VIII, 30)]
.
CAPUT XLVII.
Natura humana etiamsi in illa integritate in qua
est condita permaneret, nullo modo seipsam creatore
suo non adjuvante servaret. Unde cum sine Dei gratia
salutem non posset custodire quam accepit, quomodo
sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?
CAPUT XLVIII.
Sicut eis qui volentes in lege justificari a gratia
exciderunt verissime dicit Apostolus: Si in 27 lege

justitia est, ergo Christus gratis mortuus est [(Galat. II,
21)]
: sic eis qui gratiam quam commendat et percipit
fides Christi putant esse naturam verissime dicitur:
Si per naturam justitia est, ergo gratis Christus
mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat;
jam hic erat et natura, et non justificabat:
ideo Christus non gratis mortuus est; ut et lex per
illum impleretur qui dixit: Non veni solvere legem,
sed implere [(Matth. V, 17)]
: et natura per Adam
perdita, per illum repararetur qui dixit, venisse se
quaerere et salvare quod perierat [(Luc. XIX, 7)] .
CAPUT XLIX.
Secundum supradictas sanctarum Scripturarum
sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc,
Deo propitiante, et praedicare debemus et credere,

quod per peccatum primi hominis ita genus humanum
sit inclinatum, ut nullus postea aut diligere
Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari
propter Deum quod bonum est possit, nisi eum
gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel
justo et Noe, et Abraae, et Isaac, et Jacob, omnique
antiquorum sanctorum multitudini illam praeclaram
fidem, quam in ipsorum laude praedicat apostolus
Paulus [(Hebr. XI, 4, 7, 8)] , non per bonum naturae,
quod 28 prius in Adam fuerat datum, sed per gratiam
Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam
etiam post adventum Domini omnibus qui baptizari
desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi
novimus simul et credimus largitate conferri, secundum
illud quod jam saepe dictum est et praedicat

Paulus apostolus: Vobis donatum est pro Christo, non
solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini [(Philip. I, 29)]
.
Et illud: Deus qui coepit in vobis
bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri [(Ibid., 6)]
.
Et illud: Gratia salvi facti estis per fidem,
et hoc non ex vobis, Dei enim donum est [(Ephes. II,
8)]
. Et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam
consecutus sum, ut fidelis essem [(I Cor. VII, 25)]
. Non
dixit quia eram, sed ut essem. Et illud: Quid habes
quod non accepisti [(I Cor. IV, 7)]
. Et illud: Omne
datum bonum, et omne donum perfectum desursum
est, descendens a Patre luminum [(Jac. I, 16)]
. Et illud: Nemo habet quidquam nisi illi datum fuerit desuper Joan. III, 27).
CAPUT L.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.