PL 58, col. 993

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus,
quod post acceptam baptismi gratiam, omnes baptizati,
Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem
animae pertinent, possint et debeant, si fideliter
laborare voluerint, 29 adimplere. Aliquos vero ad
malum divina potestate praedestinatos esse non solum
non credimus, sed etiam si sunt qui tantum
mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema
dicimus.
CAPUT LI
In omni opere bono non nos incipimus, et postea
per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis,
nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem
sui prius inspirat: ut et baptismi sacramenta

fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius
adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus.
Unde manifestissime credendum est quod et illius
latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit [(Luc. XXIII, 43)] ,
et Cornelii centurionis, ad quem
angelus Domini missus est [(Act. X, 3)] , Zachaeique
qui ipsum Dominum suscipere meruit [(Luc. XIX, 2)] ,
illa tam admirabilis fides non fuerit de natura, sed
divinae gratiae largitate donata.
CAPUT LII.
Baptisma unum est, sed in Ecclesia, ubi una fides
est, ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
datur. Et ideo si qui apud illos haereticos baptizati
sunt qui in sanctae Trinitatis 30 confessione baptizant,
et veniunt ad nos, recipiantur quidem ut baptizati,

ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur;
sed doceantur integre et instruantur quo sensu
sanctae Trinitatis mysterium in Ecclesia teneatur: et si
consentiunt credere, velacquiescunt confiteri, purgati
jam fidei integritate confirmentur manus impositione.
Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non
capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta
morem baptizandi; et sic manus impositione et
chrismate communiti, eucharistiae mysteriis admittantur.
Illos autem qui non sanctae Trinitatis invocatione
apud haereticos baptizati sunt, et veniunt
ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari.
Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos,
qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti juxta regulam a Domino positam tincti sunt:

ut sunt Pauliani, Procliani, Borboritae, Siphori, qui
nunc vocantur Bonosiani; Photiniani, Montanitae, qui
et Priscilliani, et Manichaei, variaque impietatis germina;
vel caeterae istorum originis sive ordinis pestes,
quae duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdon

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.