PL 58, col. 995

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

inter has duas mortuorum resurrectiones, gentes
ignorantes Deum in angulis terrarum in carne servanda.
Quae post mille annos regni in terra justorum,
instigante diabolo movendae sunt ad pugnam
contra justos regnantes; et Domino pro justis
pugnante imbre igneo compescendas, atque ita mortuas,
cum caeteris in impietate ante mortuis, ad aeterna
supplicia in incorruptibili carne resuscitandas.
CAPUT LVI.
Nullum credimus ad salutem nisi Deo invitante
venire; nullum invitatum salutem suam nisi Deo
auxiliante operari; nullum nisi orantem auxilium
promereri; nullum Dei voluntate perire, sed per
seipsum pro electione arbitrii, ne ingenuitatis libertas
atque potestas semel homini attributa, ad servilem

cogatur necessitatem.
CAPUT LVII.
Malum vel malitia non est a Deo creata, sed a
diabolo inventa, quia et ipse bonus a Deo creatus
est. Sed quia libero arbitrio, ut pote rationalis creatura
a Deo commissus est, et cogitandi acceperat
facultatem, scientiam boni 34 vertit ad malum, et
multa cogitando factus est inventor mali; et quod in
se perdiderat invidit in aliis, nec contentus solus
perire suasit aliis; ut qui esset suae malitiae inventor,
fieret et aliorum auctor: et ex eo malum vel malitia
percurrit in caeteras rationales creaturas.
CAPUT LVIII.
Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile,
nisi solum Deum Patrem et Filium, et Spiritum

sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura
possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam
bonum.
CAPUT LIX.
Angeli vero, qui in illa qua creati sunt beatitudine
perseverant, non natura possident bonum, ut non
mutarentur cum caeteris, sed arbitrio servantes bonam
voluntatem, et bonum conditionis, et fidem suo
Domino rependendo. Propter quod et merito ab ipso
Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrio
sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt
a bono.
CAPUT LX.
Fides vera, quae est catholica, omnium creaturarum
sive spiritualium, sive corporalium 35 bonam confitetur

substantiam, et mali nullam esse naturam:
quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non
bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo
quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia
male usus est, et in veritate non stetit, non
in contrariam substantiam transiit, sed a summo
bono, cui debuit adhaerere, discessit.
CAPUT LXI.
Virtutes angelicae quae in divino amore fixae praestiterunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.