PL 58, col. 996

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

lapsis superbientibus angelis, hoc munere
retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine surripientis
culpae mordeantur: ut et in contemplatione
Conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc
sic conditae aeterna stabilitate subsistant.
CAPUT LXII.
Tales creati sunt angeli, ut si, vellent, in beatitudinis
luce persisterent, si autem vellent, etiam labi
potuissent. Unde et Satan cum sequentibus legionibus
cecidit. Sed post ejus lapsum ita confirmati sunt
angeli qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent,
quia ne omnino jam caderent, virtutem incommutabilitatis
acceperunt.
36
CAPUT LXIII.
Bonae sunt nuptiae, sed causa filiorum et compescendae

fornicationis obtentu.
CAPUT LXIV
Melior est continentia, sed non sibi sola sufficit
ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae recenseatur,
sed si et cum tali effectu causa vacandi
Domino eligatur, alioquin divortium magis conjugii
videbitur esse quam appetitio castitatis.
CAPUT LXV.
Virginitas utroque bono praecelsior est, quia et naturam
vincit et pugnam. Naturam, corporis integritate;
pugnam, pace castimoniae, quae pro solo amore
pudicitiae in pace est.
CAPUT LXVI.
Bonum est cibum cum gratiarum actione sumere,
et quidquid Deus praecepit edendum est. Abstinere

autem ab aliquibus non quasi malis, sed quasi non
necessariis non est malum. Moderari vero eorum
usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum
est.
37
CAPUT LXVII.
Malas vero dicere nuptias, vel fornicationi comparandas
aut stupro; cibos quoque credere malos, vel
malitias causare percipientibus, non est Christianorum,
sed proprie Hierachitarum et Manichaeorum.
CAPUT LXVIII.
Sacratae Deo virginitati nuptias coaequare, aut pro
amore castigandi corporis, abstinentibus a vino vel
carnibus nil credere meriti accrescere, non hoc Christiani,
sed Joviniani est.
CAPUT LXIX.

Integra fide credendum est beatam Mariam Dei
Christi matrem, et virginem concepisse, et virginem
genuisse, et post partum virginem permansisse. Nec
est blasphemiae Helvidii acquiescendum qui dixit: Fuit virgo ante partum, non virgo post partum.
CAPUT LXX.
Elementa, id est coelum et terram, non credamus
abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.