PL 59, col. 180
Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne
Opuscula Victorini Pietabiensis,
apocrypha.
Opuscula Fausti Regensis Galliarum,
apocrypha.
Opuscula Frumenti Coeci, apocrypha.
Centones de Christo, Virgilianis
compaginati, apocryphi.
Epistola Jesu ad Agarum, apocrypha.
Epistola Agari ad Jesum, apocrypha.
Passio Quirici, et Julitae, apocrypha.
Passio Georgii, apocrypha.
Scriptura quae appellatur Salomonis
interdictio, apocrypha.
Philacteria omnia, quae non angelorum,
ut illi confingunt, sed
daemonum magis conscripta sunt
nominibus, apocrypha.
Haec et his similia quae Simon
Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion,
Baselides, Ebion, Paulus
etiam Samosatenus, Photinus et
Bonosus, qui simili errore defecerunt;
Montanus quoque cum suis
obscoenissimis sequacibus, Apollinaris,
Valentinus, sive Manichaeus,
Faustus, Africanus, Sabellius, Arrius
Macedonius, Eunomius, Conomius,
Novatius, Sabbatius, Callistus,
Donatus, Eustacius, Jovinianus,
Pelagius, Julianus Eclanensis,
Caelestinus, Maximianus, Priscillianus
ab Spania, Nestorius Constantinopolitanus,
Maximus Cinicus,
Lampetius, Dioscorus, Eutyches,
Petrus, et alius Petrus: e
quibus unus Alexandriam, alius
Antiochiam maculavit: Acacius
Constantinopolitanus cum consortibus
suis: necnon et omnes haeresiarches,
et eorum discipulos,
qui schismatica docuerunt, vel
conscripserunt, quorum nomina
minime retinuimus; non solum
repudiata, verum etiam ab omni
Romana, catholica et apostolica
Ecclesia eliminata, atque cum suis
auctoribus, auctorumque sequacibus
sub anathematis et indissolubili
vinculo in aeternum confitemur
esse damnata.
Explicit decretale editum ab
Horsmida papa urbis Romanae.
OBSERVATIO P. ANTONII PAGI. [(Ad annum Christi 494, num. 2 et seqq.)]
apocrypha.
Opuscula Fausti Regensis Galliarum,
apocrypha.
Opuscula Frumenti Coeci, apocrypha.
Centones de Christo, Virgilianis
compaginati, apocryphi.
Epistola Jesu ad Agarum, apocrypha.
Epistola Agari ad Jesum, apocrypha.
Passio Quirici, et Julitae, apocrypha.
Passio Georgii, apocrypha.
Scriptura quae appellatur Salomonis
interdictio, apocrypha.
Philacteria omnia, quae non angelorum,
ut illi confingunt, sed
daemonum magis conscripta sunt
nominibus, apocrypha.
Haec et his similia quae Simon
Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion,
Baselides, Ebion, Paulus
etiam Samosatenus, Photinus et
Bonosus, qui simili errore defecerunt;
Montanus quoque cum suis
obscoenissimis sequacibus, Apollinaris,
Valentinus, sive Manichaeus,
Faustus, Africanus, Sabellius, Arrius
Macedonius, Eunomius, Conomius,
Novatius, Sabbatius, Callistus,
Donatus, Eustacius, Jovinianus,
Pelagius, Julianus Eclanensis,
Caelestinus, Maximianus, Priscillianus
ab Spania, Nestorius Constantinopolitanus,
Maximus Cinicus,
Lampetius, Dioscorus, Eutyches,
Petrus, et alius Petrus: e
quibus unus Alexandriam, alius
Antiochiam maculavit: Acacius
Constantinopolitanus cum consortibus
suis: necnon et omnes haeresiarches,
et eorum discipulos,
qui schismatica docuerunt, vel
conscripserunt, quorum nomina
minime retinuimus; non solum
repudiata, verum etiam ab omni
Romana, catholica et apostolica
Ecclesia eliminata, atque cum suis
auctoribus, auctorumque sequacibus
sub anathematis et indissolubili
vinculo in aeternum confitemur
esse damnata.
Explicit decretale editum ab
Horsmida papa urbis Romanae.
OBSERVATIO P. ANTONII PAGI. [(Ad annum Christi 494, num. 2 et seqq.)]