PL 59, col. 324
De Mosaicae historiae gestis (Avitus Viennensis), J. P. Migne
si religiosi propositi stylum non minus fidei quam
styli lege servaverit, vix aptus esse poemati queat.
Quippe cum licentia mentiendi, quae pictoribus ac
poetis aeque conceditur, satis procul a causarum serietate
pellenda sit. In saeculari namque versuum
opere condendo, tanto quis peritior appellatur,
quanto elegantius, imo, ut vere dicamus, ineptius
falsa texuerit. Taceo jam verba illa vel nomina, quae
nobis nec in alienis quidem operibus frequentare,
ne dicam in nostris conscribere licet: quae ad compendia
poetarum, aliud ex alio significantia plurimum
valent. Quocirca saecularium judicio, qui aut imperitiae
aut ignaviae dabunt, non uti nos licentia poetarum,
plus arduum quam fructuosum opus aggressi,
divinam longe discrevimus ab humana existimatione
censuram. Quoniam in asserendis quibusque rebus,
vel etiam prout suppetit explicandis, si quacunque
ex parte peccandum est, salubrius dicente clerico
non impletur pompa quam regula, et tutius artis pede
quam veritatis vestigio claudicatur. Non enim est
excusata perpetratione peccati libertas eloquii. Nam
si pro omni verbo otioso quod locuti fuerint homines,
rationem redhibere cogentur [(Matth. XII, 36)] ,
agnosci in promptu est, illud periculosius laedere,
quod tractatum atque meditatum et antepositum vivendi
legibus, loquendi lege praesumitur.
LIBER PRIMUS. DE INITIO MUNDI.
Quod tamen amisso dudum peccatur honore,
Ascribam tibi, prime pater, qui semine mortis
Tollis succiduae vitalia germina proli.
Et licet hoc totum Christus persolverit in se,
Contraxit quantum percussa in stirpe propago: