PL 59, col. 323

De Mosaicae historiae gestis (Avitus Viennensis), J. P. Migne

Domino sancto in Christo piissimo ac beatissimo Apollinari
episcopo Alcimus Ecdicius Avitus frater.
Nuper quidem, paucis homiliarum mearum in
unum corpus redactis, hortatu amicorum discrimen
editionis intravi. Sed adhuc te majora suadente, in
cothurnum petulantioris audaciae edurata fronte procedo.
Injungis namque, ut si quidquam de quibuscunque
causis metri lege conscriptum est, sub professione
opusculi vestro nomini dedicetur. Recolo
equidem nonnulla me versu dixisse: adeo ut si ordinarentur,
non minimo volumine stringi potuerit
epigrammatum multitudo. Quod dum facere servato
causarum vel temporum ordine meditarer, omnia

pene in illa notissimae perturbationis necessitate dispersa
sunt. Quae quoniam singillatim aut requiri
difficile, aut inveniri impossibile foret, abjeci ea de
animo meo, quorum mihi vel ordinatio salvorum, vel
dispersorum reparatio dura videretur. Aliquos sane
libellos apud quemdam familiarem meum postea reperi:
qui licet nominibus propriis titulisque respondeant,
et alias tamen causas inventa materiae opportunitate
perstringunt. Hi ergo, quia jubes, etsi obscuri
sunt opere meo, tuo saltem nomine illustrabuntur.
Quanquam quilibet acer ille doctusque sit,
Quidquid agit varios humana in gente labores,
Unde brevem carpunt mortalia tempora vitam,
Vel quod polluti vitiantur origine mores,
Quos aliena premunt priscorum facta parentum,
Addatur quanquam nostra de parte reatus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.