PL 59, col. 416

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

quod magnarum rerum magnus ipse conatus esset,
etiamsi nullus disputantem sequeretur effectus. Siquidem
necessariarum tractatio quaestionum, etsi non
instruit non invenientis quod quaerit animum, exercet
saltem quaerentis ingenium: ut aut noverit se quaerendo,
et nihil inveniendo nescire quod se forte nosse praesumpserat;
et ignorantiae suae consequenter admonitus,
quod sibi deesse viderit, quaerat; quod invenerit teneat;
et quod tenuerit, perseveranter exerceat: aut si quod
sibi de divinis Litteris propositum fuerat, salubriter
tractare, et sufficienter explicare potuerit; non de inventione
veritatis infletur, sed in Domino, qui eum
intus illuminavit, ut illuminanda cognosceret, glorietur.
Quandoquidem scientia sicut sine dono Dei,
quod est caritas, inflat, ita si ei caritas admisceatur,

aedificat [(I Cor. VIII)]
. Ac per hoc, qui de Deo loqui
voluerit, aut nihil dicit, et nulla eum praecipitat inflatio;
aut si aliquid dixerit, et se crediderit a Deo accepisse
quod dixit, habet unde Deo gratias agat, non
habet quod ingenii sui viribus elatus ascribat.
3.
Sed jam ipsa capitula, quae utcunque solvenda
proposuistis, attexam. Itaque jubetis ut paucis edisseram
quae sit vitae contemplativae proprietas: et quid inter
ipsam et activam vitam intersit, quanta possum brevitate
distinguam. Utrum is cui Ecclesiae regendae cura
commissa est, contemplativae virtutis fieri particeps
possit. Utrum aequanimiter sustinendi sint divina praecepta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.