PL 59, col. 417

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

calcantes, an pro modo peccati debeant Ecclesiastica
severitate coargui. Utrum congregandis fratribus
aut alendis, expediat facultates Ecclesiae possideri, an
perfectionis amore contemni. Quae sit abstinentiae credenda
perfectio; et utrum tantum corpori an et animae
necessaria debeat judicari. Quantum a virtutibus
veris virtutum similitudines distent. Quibus praecedentibus
causis et subsequentibus incrementis nasci soleant
vitia vel augeri; et quibus possint, adjuvante Domino,
remediis, velut quibusdam medicamentis imminui vel
sanari. Quot modis vel gradibus unaquaeque virtus possit
impleri. Et an vera sit illa philosophorum sententia,
quae virtutum omnium velut fontes quosdam quatuor
virtutes; vitia quoque quatuor, velut quasdam origines
malorum omnium definivit. Haec sunt nimirum decem,

quae a me voluistis enodari capitula, non ut absolutio
eorum vobis aliquid cognitionis afferret, sed ut
vestra magis cura, si regulariter imperatum munus implevevo,
nonnihil aedificationis talium studiosis, horum
et his similium capitulorum explicatione conferret. Caeterum
si tu ea nescires, nunquam tanto ordine dilucidanda
proponeres. Ideo autem voluistis cognita vobis
disputationibus illustrari, ut aut me, si aliquid secus
quam ratio habet exponerem, faceretis emendari vel
corrigi; aut certe per sollicitudinem vestram, meumque
sermonem ad aliorum notitiam possent catholice disputata
perduci. Nunc igitur quae sit vitae contemplativae
proprietas, Domino vestris orationibus adjuvante
tractemus.
ELENCHUS.
CAP. VI. Quod perfectio contemplativae vitae quae hic
haberi potest,.
CAP. III. Quod eo judicio Dei.
CAPUT. I. Quod ea sit vitae contemplativae proprietas,
ubi Dominus mundo corde videbitur.
CAP. II. De qualitate vitae futurae.
ab iniquis hominibus
separandi sunt sancti, quo ante sunt beati angeli ab
immundis spiritibus separati.
CAP. IV. De resurrectione vel vita sanctorum.
CAP. V. Quod praesentium contemptores etiam hic
contemplativae vitae beatitudo delectet.

CAP. VIII. Quae et quanta sit in hac carne vitae contemplativae
perfectio, vel qualiter ei perfruendae mundi
contemptores inhaereant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.