PL 59, col. 420

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

dicam, quae potius debet credi quam dici? Nec ideo
tamen debeo inde tacere quod valeo, quia dicere
quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum
ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus
non debemus. Ita sane, ut plus credatur de illa vita,
quam scribatur; quia nec potest inde tantum proferri
sermone, quantum potest mente complecti; et
minus concipit mentis humanae quamlibet profunda
complexio, quam se habet rei ipsius magnitudo.
Ergo futura vita creditur beate sempiterna, et sempiterne
beata, ubi est certa securitas, secura tranquillitas,
tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna
felicitas; ubi est amor perfectus, timor nullus, dies
aeternus, alacer motus, et unus omnium spiritus de
contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione

securus; ubi ipsa civitas, quae est angelorum sanctorum
et hominum congregatio beata, meritis
fulgentibus micat, et aeterna salus exuberat, veritas
regnat; ubi nec fallit quisque, nec fallitur; unde
nullus ejicitur beatus, et quo nullus miser admittitur.
CAPUT III. Quod eo judicio Dei ab iniquis hominibus separandi sunt sancti quo ante sunt beati angeli ab immundis spiritibus separati.
1.
Sed et hoc futurum credimus per justum Dei
judicium, in quo non solum meritis, sed etiam locis
sic ab iniquis justi separandi sunt in aeternum, ut
jam nec remunerati praemium finiant, nec damnati
supplicium; quandoquidem propterea incorruptio et

immortalitas dabitur etiam corporibus miserorum,
ut nec ipsi aeternam poenam finiant, nec ipsos consumat
immortalis poena, sed puniat. Ideo autem
beata incorruptione et immortalitate justorum corpora
donabuntur; ut et ipsi in gloria, et in ipsis gloria
aeterna permaneat.
2.
Hoc judicium, quod inter justos homines injustosque
futurum dicimus, inter sanctos angelos et
immundos credimus factum. Nam cum essent utrique
sine peccato creati, et ad serviendum Deo suo
feliciter instituti, eorum quidam voluntate propria
depravati noluerunt permanere quod facti sunt; et
cum se contra Creatorem suum typho superbiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.