PL 59, col. 421

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

lethalis hostiliter extulissent, de superna coeli regione
projecti sunt [(Isai. XIV, 13)] . Quos divina sententia
eo supplicio condemnavit, ut quia noluerunt
perseverare, cum possent, nec velint reparari,
nec possint. Siquidem praevaricationis eorum fuit,
quod irrevocabilis judicii animadversione percussi
sunt; et ad damnationem justissimam profecto pertinuit,
quod voluntatem redeundi ac facultatem penitus
amiserunt; sicut econtrario voluntatis sanctorum
angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus,
ipsi in sua dignitate manserunt, et divino justoque
judicio actum est, ut quae fuit cum Deo suo manendi
voluntas, fieret permanendi voluntaria felixque necessitas.
Et ideo, quia nec peccaverunt unquam,
nec peccare jam possunt, illius contemplativae vitae

semel facti participes, inexplebiliter auctorem beatitudinis
suae conspiciunt, et merito suae stabilitatis
in aeternum felices effecti, de sua permansione securi
sunt. Qui summum solidumque gaudium, quo insatiabiliter
perfruuntur, de divina contemplatione percipiunt,
ac Deo suo infatigabiliter et amanter inserviunt;
ita perfecte beati, ut nec cupiant beatiores
fieri ultra, nec valeant.
CAPUT IV. De resurrectione, vel vita sanctorum.
1.
Haec est contemplativa vita, vita beata, ad
quam qui bonorum operum consummatione pervenerint,
beatis angelis similes erunt, et simul cum
Deo sine fine regnabunt. Quod hic crediderunt, ibi

videbunt; sui Creatoris substantiam mundis cordibus
contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt; divina
ac mutua dilectione possessi, Deo suo in aeternum
et invicem sibi feliciter adhaerebunt; receptis
cum incorruptione atque immortalitate corporibus,
municipatum patriae coelestis accipient; atque ejus
in aeternum cives effecti, promissa praemia reportabunt.
Ibi eis exuberabit tanta laetitia, tanta coelestium
gratia gaudiorum, ut et remuneratori suo pro tantis
muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa
affluentium bonorum perceptione sustineant. Ibi ita
patebunt singulorum singulis mentes, sicut corporalibus
oculis subjacent facies corporales: quia humanorum
pectorum tanta ibi erit et tam perfecta munditia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.