PL 59, col. 422

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

ut habeant unde mundatori suo Deo gratias
agant, non unde offensi aliquibus peccatorum sordibus
erubescant; quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores
erunt, et qui ibi fuerint, jam peccare non
poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid
secretorum, qui, quod est longe praestantius, ipsum
visuri sunt mundis cordibus Deum: quandoquidem
humana creatura ita perfecta erit, ut in melius aut
deterius ultra mutari non possit.
2.
Cujus humanae substantiae ad Conditoris sui
similitudinem sublimatae, omnia bona quae naturaliter
accepta peccato corruperat, reparabuntur in melius;
id est intellectus sine errore, memoria sine
oblivione, cogitatio sine pervagatione, caritas
sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas

sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte,
facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio,
et tota sanitas sine morbo: quoniam quidem quidquid
hic corporibus humanis vitiandis aut ferarum
morsus ademerint; aut improvisi casus abstulerint,
aut malarum valetudinum genera diversa decerpserint,
aut humana crudelitas amputaverit, aut si
ignis, vel quaelibet alia res aliquid debilitatis intulerit,
aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit,
haec atque his similia corporum damna una ibi resurrectio
reparabit, atque ea corpora membris omnibus
instaurata, incorruptibilis sanitas obtinebit.
3.
Propterea quicunque ibi erunt, etsi differentibus
meritis ab invicem distabunt, omnes tamen una
perfectione beati erunt: quia singulis praemia sua

sufficieutia erunt, et capere amplius praemiis suis
jam perfecti non poterunt. Sicut enim corporalis
saturitas omnes saturos aequaliter habet, quamvis
singuli cibum non aequaliter, sed pro possibilitate
perceperint, ita omnes sancti, etsi fuerint aliqua
graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine
perfecti erunt, quia et una perfectione beati
futuri sunt. Caeterum in illa tantae beatitudinis
regione nec majoris meriti sibi aliquid quisque arrogabit,
quia arrogantia ibi nulla erit; nec superiori
inferior invidebit, quia ibi invidia esse non
poterit. Et ideo, etsi erit ibi distantia mansionum,
summa tamen in illis erit unius perfectionis aequalitas,
quibus erit regni coelestis una felicitas.
CAPUT V. Quod contemptores praesentium etiam hic contemplativae vitae beatitudo delectet.
1.
Cui felicitati promerendae ille suspirat, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.