PL 59, col. 423

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

praesentibus omnibus futurorum contemplatione renuntiat,
atque a domesticis occupationibus, quae
nonnunquam perfecte vivere cupientium processus
impediunt, in illam divinae sublimitatem contemplationis
evectus, ipsos etiam suae carnis affectus exsuperat;
et infra se universa despiciens, quae
plerumque animas de praeteritae vitae sanctitate securas
in terrena dejiciunt, ipsis etiam coelestibus
appropinquat, tanto divinis vicinior factus, quanto
supra humana omnia studio perfectionis ascendit;
certus quod si contemplativam vitam hic incertis
honoribus, divitiis anxiis, et caducis delectationibus

plena voluntate praetulerit; veros honores, securas
divitias, et delectationes aeternas inveniat, cum ad
perfectionem contemplativae virtutis, in illa beata
vita, ubi futura est, Deo remunerante, pervenerit.
Et revera quid erit honoratius eo, quem divina clementia
angelicae dignitatis aequalitate beaverit? Quid
ditius eo quem regni coelestis ineffabiliter affluens
beatitudo ditaverit? Aut quid etiam hic delectabilius
contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti
incorruptibilem suavitatem futurae remunerationis
infundit? Quoniam quidem contemplativa vita hic
quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione
delectat, ac sibi tota mentis intentione vacantes,
quantum in hac vita fieri potest, dono sapientiae

spiritualis illuminat; et ad illam divinae
plenitudinem visionis, cujus spem studiis intenti
coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius consequendae
perfectionis inflammat; ut quod nunc in
aenigmate cernunt, nec perfecte discernunt, tunc in
illa revelatione conspiciant.
CAPUT VI. Quod perfectio contemplativae vitae quae hic haberi potest, perfectioni futurae comparari non possit.
1.
Quapropter non sic contemplativae vitae sublimitatem
in futuro, ubi perfectio perficienda est, praedicavi,
ut in praesenti eam negarem posse ab omnibus
mundi contemptoribus apprehendi: si modo se
ad eam tota devotione convertant; si desiderio ejus
accensi, praesentia blandimenta fastidiant, et longe

fortiores effecti, quam ut eos terrenae occupationes
illaqueent, divinis rebus ac futuris promissionibus
considerandis inhaereant. Sed si consideramus apostoli
Pauli sermonem, quo inter eam scientiam quae
hic est, et eam quae ibi futura est, discriminans ait:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.