PL 59, col. 424
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
Ex parte scimus et ex parte prophetamus
[(I Cor. XIII,
9)]
; contemplationem divinam quae in hac vita est,
illi futurae conferre nec possumus, nec debemus;
quando idem apostolus adjungat et dicat: Cum autem
venerit quod perfectum est, in illa vita significans, tunc evacuabitur quod ex parte est
[(Ibid., 10)]
: ac
sic quod modo ex parte sentimus, tunc ad illam plenitudinem
contemplationis divinae perducti jam perfecte
videbimus.
2.
Nec sane quia ibi rerum omnium notitia non
per partes, sed simul et tota videbitur, ideo saltem
qualiscunque in hoc fragili corpore desperatur. Etsi
enim corpus quod corrumpitur, aggravat animam,
et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)]
;
tamen in quantum potest humana
mens, quam suus Creator ad suam fecit imaginem,
studeat etiam hic intelligibiliter Deum videre
per fidem, ut eum plenius videat, cum pervenerit
munere ipsius Conditoris sui ad speciem. Attende
quam divine sanctus Apostolus speciem fidemque
distinxit, ut diceret: Per fidem ambulamus, non per
speciem [(II Cor. V, 7)]
. Fides ergo est per quam
ambulatur, et species quae videtur: quia in hac
vita, ubi per fidem bene vivendo proficimus, bonorum
operum quodammodo passibus ambulamus,
in futura autem pervenientes ad speciem, jam non
erit quo velut proficiendo ulterius ambulemus: sed
ipsam speciem ad quam per fidem spiritualiter ambulando
pervenimus, insatiabili delectatione videbimus.
CAPUT VII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint.
1.
Quocirca sic hortandi sunt ad contemplativam
vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante
potuerint, ut meminerint sibi ipsius contemplationis
divinae perfectionem, in illa beata vita quae futura
est, reservari; ut ibi Deum sicuti est, perfecte videant,
ubi et ipsi erunt vitae aeternae ac regni coelestis
consecutione perfecti. Caeterum si hic perfecte potuisset
substantiam Dei humana fragilitas contemplari,
nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum
nemo vidit unquam. Non dixit, Nemo videbit. Denique
ut evidenter ostenderet visionem Dei non negatam
esse sanctis hominibus, sed dilatam, quod in praesenti
tempore negavit, in futuro promisit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Neque
hic dixit, Quoniam ipsi Deum vident. Igitur si
Deus, qui in hac vita sine alicujus elementi assumptione,
nec potuit videri, nec potest, in futura