PL 59, col. 426
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
sui proponat et diligat; nec metuat aliquid temporale,
nec cupiat; ne aut metus amittendae rei temporalis,
aut cupiditas acquirendae intentionem mentis
ejus emolliat; non eum blanda corrumpant, nec
adversa concutiant; non inflet opinio secunda, nec
sinistra dejiciat, nec falsa vituperatio sive laudatio,
augeat gaudia ejus, aut minuat; non gaudeat de
temporalibus omnino, nec lugeat. Inter laeta invictus
ac tristia; unam faciem animi constantis obtineat,
nec pectori ejus stabilem firmitatem, quidquid promittit
mundus aut minatur, excutiat; sed idem semper
ac sibi similis perseverans, mundi hujus damna
simul et lucra non sentiat. Et cum haec et his similia
contemplativae vitae desiderio affectus impleverit,
non se hic jam ex omni parte perfectum, sed perficiendum
in illa beata vita, quae futura est, immobiliter
credat; atque ad eam se, ubi Dei substantiam
revelata facie videre possit, extendat.
CAPUT IX. Quod tantum interest inter perfectionem vitae istius et futurae, quantum interest inter perfectos qui peccare nolunt, et eos qui jam peccare non possunt.
1.
Nam sicut hic comparatione juste viventium
dicitur quisque perfectus, quia justus praecepta facit,
perfectus autem praecepta transcendit: ita idem
collatus illis absolute perfectis, qui in vita beata
futuri sunt, non est, ut ita dicam, perfecte perfectus;
cui etsi dimissa est omnis iniquitas, non est adhuc
sanata, sed sanatur ejus infirmitas; et ideo etsi
non peccat, ut sit vere perfectus, peccare tamen
potest: quia non est consumpta omni infirmitate sanatus;
ac per hoc, ubi ab omni peccato mundatus,
peccare non poterit, ibi erit perfecte sanus et summe
perfectus
2.
Hic autem quantalibet quis excellentia sanctitatis
emineat, quantalibet eminentia perfectionis
excellat, potest quidem fieri pro modulo hujus vitae
perfectus; sed non est sic de sua perfectione securus,
ut non debeat esse de casu sollicitus: et utique
ubi est sollicitudo, non est absoluta beatitudo. Quae
nequaquam perfecta credenda est, si secura non
fuerit; nec secura erit, nisi omnem sollicitudinem
securitas aeterna consumpserit. Quapropter, qui
dicuntur in hac vita beati, spe beatitudinis futurae
beati sunt; ipsa autem re non hic, sed in illa vita