PL 59, col. 427

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

beati futuri sunt: quia ibi omnium beatorum beatitudo
perfecta erit, ubi humana natura sui gloriam
Conditoris, et suam perfecte beatificata visura est,
atque ei sine ullo defectu suae beatitudinis adhaerebit.
CAPUT X. Quod hic sancti Deum in assumpta creatura viderint.
Nec moveat quod hic quoque a justis antiquis
visum legimus Deum: quia non est in hac humiliatione
nostra sic visus, sicut in illa clarificatione
videndus est: quandoquidem sine forma visibilis
creaturae, in qua pro dispensatione temporum, ubi
voluit, et quibus voluit justis apparuit, nec potuit,
nec potest videri; sed poterit cum ad supernam
patriam peregrinatio nostra pervenerit, et mortale

nostrum immortalitas beata vestierit; atque ad
contemplationem divinam, perceptionemque coelestium
praemiorum omnes vere fideles fides ipsa, qua
hic futura credebantur, impleta perduxerit.
CAPUT XI. De qualitate glorificatorum corporum quae in resurrectione futura sunt.
Ibi diversi quidem sexus corpora, sed sine ulla
concupiscentia corporali futura sunt. Ibi erit omnium
perfecta caritas, et nulla cupiditas [(Aug. de Civit.
Dei lib. XXII, cap. 17)] . Ibi etiam corporales oculos
nihil visibilis creaturae latebit, quia incorruptibilium
corporum visus utique incorruptibilis erit; et ita
sine comparatione vivacior quam hic fuit, ut ei aliquid
visibilium clausum esse non possit. Corporibus

quippe immortalitate donatis auferenda est tarditas,
non integritas; necessitas, non voluntas, ut ibi sine
temporis [ alias temporum] mora aut impedimento
ponderis sint, ubi esse voluerint; atque eo sequatur
sine ulla difficultate spirituale jam corpus, quocunque
ire voluerit spiritus, angelicae beatitudinis
aequalitate perfectus. Tunc filiorum, parentum, conjugum
miseria, qui ibi non fuerint, beatos contristare
non poterit [(Aug. lib. I Retract. cap. 13 et 19)] : quia
nomina omnium necessitudinum corporalium quae
hic nostra fragilitas habuit, excellentia illius beatitudinis
non admittit: ubi omnes quicunque fuerint,
unum corpus erunt, et singuli de sua vel de singulorum
felicitate gaudebunt. Haec de contemplativa vita
dicta sufficiant.
CAPUT XII. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit.
1.
Jam nunc quid inter ipsam contemplativam et
activam vitam intersit breviter disseramus. Quod ut
evidenter eluceat, ipsas sibi invicem vitas, contemplativam
scilicet et activam, prolatis earum virtutibus
conferamus. Ad activam vitam pertinet inter
humana proficere, et rebelles corporis motus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.