PL 59, col. 429
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
regendae cura commissa est, contemplativae vitae fieri
particeps possit.
CAPUT XIII. Quod sacerdotes sancti contemplativae vitae fieri participes possint.
1.
Qui diligenter ea quae superius de vita contemplativa
dicta sunt considerat, et, sufficienter, instructus
intelligit quando et ubi possit ejus perfectio comprehendi,
non dubitabit Ecclesiarum principes vitae
contemplativae posse et debere fieri sectatores: quia
sive secundum opinionem quorumdam nihil aliud
sit vita contemplativa quam rerum latentium futurarumque
notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus
mundi, sive divinarum studium litterarum,
sive, quod his probatur esse perfectius, ipsa visio
Dei; non video quid impedimenti sanctis sacerdotibus
possit afferri quominus ad haec quatuor quae
commemoravi perveniant. Duo enim, primum et ultimum,
id est, rerum latentium futurarumque notitia,
et ipsa visio Dei, incomparabiliter praestantiora erunt
in illa vita beata quam in ista, diversis erroribus
implicata, quandoquidem tam rerum omnium notitia
quam ipsa Dei substantia plene ac perfecte videbitur.
Duo autem media, vacationem videlicet ab omnibus
occupationibus mundi, et divinarum studium litterarum,
etiam hic possunt habere pontifices; sed illi
qui se ab omnibus implicamentis negotiorum saecularium
removentes, non torpent otio, sed insistunt
perfectionis suae negotio, et ab stultitia sapientiae
saecularis aversi, verbo Dei infatigabiliter vacant,
sapientes veraciter fiunt, coelestia sapiunt, terrena
despiciunt, contradicentes sanae doctrinae redarguunt,
obedientes instituunt, sanctis virtutibus, quibus in
dies singulos fiant Deo propinquiores, incumbunt,
et tam suis quam omnium qui per eos erudiuntur,
profectibus clari, hic quidem velut gustum quemdam
contemplativae vitae, quo ad eam ferventius provocentur,
accipiunt; sed ibi jam in aeternum felices
effecti, de ejus perfectione gaudebunt. Proinde non
inflantur, quia hic omnium fidelium catholicorum
honorantur ut capita; sed laetantur potius, quia ibi
Christi, qui est sacerdotum ac fidelium omnium
caput, clariora membra futuri sunt.
2.
At si (quod absit) saecularibus negotiis implicati,
fundorum terminos sine termino cupiditatis