PL 59, col. 430
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
extendant, uc se passim exquisitis deliciis dedant,
quae animum corpusque debilitant; si gloriam non
Christi, sed suam, decepti vulgi adulantis honoribus
quaerant, plusque de se alienae linguae quam suae
conscientiae credant; si omne gaudium suum non in
futurorum remuneratione, nec in sanctitate vitae,
sed in sua tantum dignitate constituant, et dum
tales esse quales creduntur, amant, nunquam sibi
displiceant, ac placentes sibi non sint de sua correctione
solliciti: quis non intelligat, tales, si in
talibus perseverent, nec se ante finem vitae praesentis
emendent, contemplativae vitae participes esse
non posse? ad quam non perveniunt, nisi qui studuerint
esse quod facti sunt; nec affectant videri,
sed esse quod sunt; non alienis laudibus, sed moribus
suis eximii; nec solum de sua dignitate, sed potius
de sacerdotalis vitae nobilitate conspicui: qui
sunt non appellatione tenus, sed virtute pontifices,
vitae contemplativae capaces, et gaudiorum coelestium
cohaeredes.
CAPUT XIV. Ubi locutor se excusat quod Ecclesiae magistros docere non audeat.
Ac ne cuipiam meus sermo praesumptuosus appareat,
si quales non esse vel esse debeant omnes
sacerdotes ostendat; non generaliter, sed de uno
mihi video esse dicendum, et de te potissimum qui
hoc mihi (pace tua dixerim) temere delegasti
periculosi sermonis officium. Nec incognita vobis,
sed usitata debeo comprehendere, quae solemus inter
nos mutua confabulatione conferre. Quibus breviter
declaratis, non puto quod relationem meam, magis
quam disputationem quisquam juste possit alicujus
temeritatis arguere; quasi patres meos audeam docere,
a quibus normam vivendi accipere sum paratus
et discere.
CAPUT XV. De negligentia sacerdotis qui, doctrinae suae agendo contraria, personam non potest implere doctoris.
Recolite ergo quanta et qualia, me audiente atque
probante, dicere soleatis de administratione pontificis,
qui populi sibi commissi cura posthabita, ardentius
bona praesentia desiderat quam futura; et
oblitus quod non solum de se, sed etiam de grege