PL 59, col. 435

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

XXXIII, 7). Nec hoc transeunter debemus audire, quod
sacerdotem speculatorem appellat: ut sicut speculatoris
est, de loco editiori prospicere, et plus omnibus
contemplari; ita sacerdos debet esse propositi sublimitate
celsior cunctis, ac majoris scientiae propositi habere
gratiam, qua possit sub se viventes instruere.
3.
Videamus jam quid divinus sermo contineat. Audiens,
inquit, ex ore meo sermonem, annuntiabis
eis ex me (Ibid:); ut hoc dicat sacerdos, quod ex
divina lectione didicerit, quod illi Deus inspiraverit,
non quod praesumptione humani sensus invenerit. Annuntiabis eis,
inquit, ex me. Ex me; non ex te
mea verba loqueris. Non est quod ex eis, tanquam
de tuis infleris. Ex me, inquit, eis annuntia. Sed jam
quid annuntiet audiamus: Si me dicente ad impium:

Impie, morte morieris; non fueris locutus, ut custodiat
se impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua
morietur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram [(Ibid., 8)]
.
Quid potuit expressius, quid apertius
potest dici? Si impio, inquit, locutus non fueris, ut
ab impietate sua se custodiat, et ille perierit, sanguinem
ejus de manu tua requiram. Hoc est dicere:
Si ei peccata sua non annuntiaveris, si eum non argueris,
ut ab impietate sua convertatur et vivat; et
te, qui non increpasti, et ipsum, qui te tacente, peccavit,
flammis perennibus perdam. Quis, rogo, tam
saxei pectoris, quis tam ferreus erit, quem sententia
ista non terreat? quis tam alienus a fide, qui sententiae
isti non credat?
CAPUT XXI. Luctuosa descriptio sacerdotis carnaliter viventis.
1.
Sed nos praesentibus delectati, dum in hac vita
commoda nostra, et honores inquirimus; non ut meliores,
sed ut ditiores; nec ut sanctiores, sed ut honoratiores
simus caeteris festinamus: nec gregem
Domini, qui nobis pascendus tuendusque commissus
est; sed nostras voluptates, dominationem, divitias,
et caetera blandimenta carnaliter cogitamus;
pastores dici volumus, nec tamen esse contendimus;
officii nostri vitamus laborem, appetimus dignitatem.
Immundorum spirituum feras a grege dilacerando
non pellimus, et quod eis remanserit ipsi consumimus;
quando peccantes divites, vel potentes,
non solum non arguimus, sed etiam veneramur; ne

nobis aut munera solita offensi non dirigant, aut obsequia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.