PL 59, col. 436
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
desiderata subducant: ac sic muneribus eorum,
et obsequiis capti, imo per haec illis addicti, loqui
illis de peccato suo aut de futuro judicio formidamus.
Et ideo minaciter superbiam nostram divinus sermo
contundit; sed noster auditus nihil unde proficiamus
admittit: quia praesentis vitae capti dulcedine, quae
poena negligentiam nostram maneat in aeternum,
nolumus cogitare.
2.
In pastores ergo ista dicuntur, de quorum nobis
inani appellatione blandimur: Haec dicit Dominus:
Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne
greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et
lanis operiebamini; quod crassum erat occidebatis,
gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum
fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis;
quod fractum erat non alligastis, et quod abjectum
non reduxistis. Quod perierat non quaesistis, sed cum
austeritate imperabatis eis, et cum potentia: et dispersae
sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et facti sunt
in devorationem omnium bestiarum agri [(Ezech. XXXIV,
1 seqq.)]
. Et paulo post: Propterea, pastores, audite
verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus:
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et
oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo
quod non esset pastor; neque enim quaesierunt pastores
gregem meum; sed pascebant pastores semetipsos, et
gregem meum non pascebant: Propterea, pastores,
audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego
ipse super pastores; requiram gregem meum de manu
eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem
meum, nec pastores amplius pascant semetipsos [(Ibid., 7 et seqq.)]
.
3.
Quis ad haec non contremiscat? Quis ista sine
intolerabili metu futurae examinationis accipiat, nisi
qui aut non intelligit, aut futura non credit? Sed
quia omnia quae Deus observari voluit, tam aperte
posuit, et ita nominis sui auctoritate firmavit, ut ea
facilius (quod dictu quoque nefas est) contemnamus,
quam non intelligere vel non credere tam aperta
et divina fingamus: quando audimus, Haec dicit Dominus,
quis futurum esse non credat quod dicit
Dominus, nisi qui Deo non credit? Quod autem dicit: Vae pastoribus,
istud vae pro maledicto poni, et
pastorum nomine nos significari quis non intelligat,
nisi qui futura non cogitat? Greges Domini pascendos