PL 59, col. 444

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

ita peccatis dissimilia sunt adhibenda remedia, sicut
ex dissimilibus causis veniunt ipsa peccata. Plerosque
enim peccandi consuetudo delectat, alios ad
peccandum occasio alicujus lucri temporalis invitat,
fragilitas nonnullos inclinat, quosdam ignorantia
boni facit nescire quod peccant, et impedit mali
dulcedo, ne correpti aliquando sapiant quod ignorant.
Taceo de illis quos aliena delicta quibus consentiunt,
decolorant. Illos etiam praetermitto qui, cupientes
adipisci quod diligunt, vel refugientes pati quod
metuunt, aut fidem catholicam produnt, aut mendacio
praestantiam veritatis addicunt. Illud vero
dico: Quis nesciat aliter homines cogitatione
subita, aliter definitione delinquere, aliter sermone,
aliter opere, aliter necessitate, aliter voluntate

peccare
2.
Cum igitur tam multiplicibus, ac multum ab
invicem distantibus modis homines peccent, quis
non intelligat uno modo eis non posse utique mederi
quorum tam diversi sunt morbi? Et ideo dupliciter
quidem fragilitas humana Dei praecepta contemnit.
aut faciendo quod vetuit, aut non faciendo quod
jussit: sed quomodo non solum ex illis causis quas
commemoravi, sed etiam ex aliis quas non commemoravi,
in praeceptis suis eum contemnunt, qui ejus
praecepta non faciunt; sic debent omnes modo docendo,
modo exhortando, modo sustinendo, modo
increpando curari, ut sub ope Christi nullius salus
in hac vita debeat desperari. Jam nunc si satis apparuit
quod divina praecepta calcantes non solum portandi

sunt, sed etiam castigandi; a quibus id fiat, qui,
vel quo ordine, et quandiu curandi sint qui curantur,
adjuvantibus me meritis et orationibus vestris, debeo
declarare.
CAPUT II. De laude sanctorum sacerdotum.
1.
Ac ne fidem meus sermo velut humana conjectura
non habeat, effectumque, dum ei parum creditur,
perdat; ea quae, adjuvante Domino, demonstrare
constitui, vera esse divinis testimoniis conabor
ostendere, si prius pauca de laude verorum sacerdotum,
qui sunt Ecclesiarum magistri, protulero. Ipsis
enim proprie animarum curandarum sollicitudo commissa
est; qui pondus populi sibi commissi utiliter
sustinentes, pro peccatis omnium velut pro suis infatigabiliter

supplicant Deo, ac velut quidam Aaron incensum
contriti cordis, et humiliati spiritus offerentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.