PL 6, col. 117

Divinarum institutionum liber I (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 1.1

Dei singularis ac veri et cognovisti et honorasti. Nam
cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset,
quo te Deus summus ad beatum imperii culmen evexit,
salutarem universis et optabilem principatum praeclaro
initio auspicatus es, cum eversam sublatamque
justitiam reducens, teterrimum aliorum facinus
expiasti:
pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, virtutem,
diuturnitatem: ut eadem justitia, qua juvenis
exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex
teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam
Romani nominis tradas. Nam malis, qui adhuc
adversus justos in aliis terrarum partibus saeviunt,
quanto serius, tanto vehementius idem omnipotens
mercedem sceleris exsolvet: quia ut est erga
pios indulgentissimus pater, sic adversus impios rectissimus

judex. Cujus religionem cultumque divinum
cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar,
nisi eum per quem rebus humanis justitia
et sapientia restituta est?
Omissis ergo hujusce terrenae philosophiae auctoribus
nihil certi afferentibus, aggrediamur viam rectam:
quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene
vivendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut
sequerentur, hortarer. Sed cum inter se magna concertatione
dissideant, secumque ipsi plerumque discordent,
apparet eorum iter nequaquam esse directum:
siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias
vias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus

veritatem reliquerunt. Nobis autem, qui sacramentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.