PL 6, col. 118
Divinarum institutionum liber I (Lactantius), J. P. Migne
In English: The Divine Institutes 1.1
verae religionis accepimus, cum sit veritas
revelata divinitus, cum doctorem sapientiae ducemque
veritatis Deum sequamur, universos sine ullo
discrimine vel sexus vel aetatis ad coeleste pabulum
convocamus. Nullus enim suavior animo cibus est,
quam cognitio veritatis, cui asserendae atque illustrandae
septem volumina destinavimus, quamvis ea
res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec
dilatare atque exequi plenissime velit, tanta illi rerum
copia exuberet, ut nec libri modum nec finem
reperiat oratio. Sed nos idcirco breviter omnia colligemus;
quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt
et lucida, ut magis mirum esse videatur tam obscuram
videri hominibus veritatem, et iis praecipue,
qui sapientes vulgo putantur, vel quod tantummodo
instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore
quo sunt implicati, ad rectiorem viam revocandi.
Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos
ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem,
cujus haustu atque potu conceptam visceribus
sitim sedent, ardoremque restinguant. Eruntque illis
omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad
percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, vel
audiendi patientiam commodare. Multi enim superstitionibus
vanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se
contra manifestam veritatem, non tam de suis religionibus,
quas prave asserunt, bene meriti, quam
de se male: qui cum habeant iter rectum, devios sequuntur
anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium