PL 6, col. 303

Divinarum institutionum liber II (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 2.9

qui sunt principes omnis disciplinae.

materiam esse factam divinitus. Credibilius est enim
materiam potius a Deo factam, quia Deus omnia potest,
quam mundum a Deo non esse factum, quia sine
mente, ratione, consilio nihil fieri potest. Verum haec
non Ciceronis est culpa, sed sectae. Cum enim suscepisset
disputationem, qua deorum naturam tolleret,
de qua philosophi garriebant, omnem divinitatem
ignorantia veri putavit esse tollendam. Itaque deos
potuit tollere, quia non erant. Cum autem providentiam
divinam, quae est in uno Deo, conaretur evertere,
quia contra veritatem niti coeperat, deficientibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.