PL 6, col. 361

Divinarum institutionum liber III (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 3.6

Verum Arcesilas ignorantiae magister, cum Zenoni
obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam
everteret, auctore Socrate,
suscepit hanc sententiam,
ut affirmaret nihil sciri posse. Itaque coarguit
existimationem philosophorum, qui putassent
ingeniis suis erutam esse, atque inventam veritatem:
videlicet, quia mortalis fuerat illa sapientia,
paucisque ante temporibus instituta, ad summum
jam incrementum pervenerat, ut jam necessario consenesceret,
ac periret, repente extitit Academia,
tanquam senectus philosophiae, quae illam conficeret
jam deflorescentem. Recteque vidit Arcesilas,
arrogantes, vel potius stultos esse, qui putent,
scientiam veritatis conjectura posse comprehendi.
Sed tamen falsa dicentem redarguere non potest,
nisi qui scierit ante, quid sit verum: quod Arcesilas

veritate non cognita facere conatus, introduxit genus
philosophiae ἀσύστατον quod latine instabile,
sive inconstans possumus dicere. Ut enim nihil
sciendum sit, aliquid sciri necesse est. Nam si omnino
nihil scias, id ipsum, nihil sciri posse, tolletur.
Itaque qui velut sententiae loco pronuntiat, nihil sciri,
tanquam praeceptum profitetur et cognitum, ergo aliquid
sciri potest.
Huic simile est illud, quod in scholis proponi solet
in asystati generis exemplum; somniasse quemdam,
ne somniis crederet. Si enim crediderit, tum sequitur
ut credendum non sit. Si autem non crediderit,
tunc sequitur ut credendum sit. Ita si nihil sciri potest,
necesse est, id ipsum sciri, quod nihil sciatur.
Si autem scitur, posse nihil sciri, falsum est ergo,

quod dicitur, nihil posse sciri. Sic inducitur dogma
sibi ipsi repugnans, seque dissolvens. Sed homo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.