PL 6, col. 482

Divinarum institutionum liber IV (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 4.12 · The Divine Institutes 4.13

ut scias quia ego sum Dominus Deus, qui voco
nomen tuum, Deus Israel. Denique ob virtutem ac
fidem, quam Deo exhibuit in terra, datum est ei regnum,
et honor, et imperium; et omnes populi, tribus,
linguae, servient ei; et potestas ejus aeterna,
quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur.
Quod quidem duobus modis intelligitur: quia
et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes
gentes, et omnes linguae nomen ejus venerantur, majestatem
confitentur, doctrinam sequuntur, virtutem
imitantur; habet imperium atque honorem, cum
omnes tribus terrae praeceptis ejus obtemperant: et
idem postea cum rursus advenerit in potestate ac
claritate, ut omnem animam judicet, et justos restituat
ad vitam, tunc vere totius terrae regimen obtinebit;

tunc sublato de rebus humanis omni malo,
aureum saeculum (ut poetae vocant), id est justum ac
pacificum tempus orietur. Sed haec uberius in ultimo
libro disseremus, cum de secundo adventu loquemur:
nunc de primo, ut coepimus, explicemus.
CAPUT XIII. De Jesu Deo et homine; atque de eo prophetarum testimonia.
Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem
suam transferre voluisset, doctorem justitiae
misit e coelo, ut novis cultoribus novam legem in eo
vel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem:
sed tamen nasci eum voluit tamquam hominem,
ut per omnia summo Patri similis existeret. Ipse

enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam
parentibus caret, ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ a Trismegisto
verissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.