PL 6, col. 564
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne
In English: The Divine Institutes 5.4 · The Divine Institutes 5.5
Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti
huc se conferre coeperint, et ingenia sua vimque
dicendi in hoc veritatis campo jactare maluerint,
evanituras brevi religiones falsas, et occasuram esse
omnem philosophiam nemo dubitaverit, si fuerit
omnibus persuasum, cum hanc solam religionem,
tum etiam solam veram esse sapientiam. Sed evagatus
sum longius quam volebam.
CAPUT V. Quae sub Saturno erat vera justitia, hanc Jupiter fugavit.
Nunc reddenda est de justitia proposita disputatio:
quae aut ipsa est summa virtus, aut fons est ipsa
virtutis; quam non modo philosophi quaesierunt, sed
poetae quoque, qui et priores multo fuerunt, et ante natum
philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.
Hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis,
eamque finxerunt offensam vitiis hominum, cessisse
e terra, in coelumque migrasse; atque ut doceant,
quid sit juste vivere, (solent enim praecepta per ambages
dare) a Saturni temporibus, quae illi vocant
aurea, repetunt exempla justitiae, narrantque in quo
statu fuerit humana vita, dum illa in terra moraretur.