PL 6, col. 565

Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 5.5

Quod quidem non pro poetica fictione, sed pro vero
habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum
cultibus institutis, nec adhuc ulla gente
ad
divinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur.
Et ideo non erant neque dissensiones, neque
inimicitiae, neque bella.
Nondum vesanos rabies nudaverat enses,
ut Germanicus Caesar in Arataeo loquitur carmine:
Nec consanguineis fuerat discordia nota.
Immo ne alienigenis quidem: sed neque ulli omnino
gladii, qui nudarentur, fuerunt. Quis enim praesente
ac vigente justitia, aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur,
aut de pernicie alterius cogitaret, cum
nemo quidquam concupisceret?
Malebant tenui contenti vivere cultu,
ut Cicero in suo narrat, quod est proprium nostrae
religionis.
Ne signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quaerebant.
Quippe cum Deus communem omnibus terram dedisset,
ut communem degerent vitam, non ut rabida et
furens avaritia sibi omnia vendicaret, nec ulli deesset
quod omnibus nasceretur. Quod poetae dictum sic
accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum
fuisse privati, sed more poetico figuratum; ut intelligamus,
tam liberales fuisse homines, ut natas sibi
fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent,
sed pauperes ad communionem proprii laboris

admitterent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.