PL 61, col. 154

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

substantiae 3 pretio coelum Christumque mercatus,
vere intelligens super egenum et pauperem, quem
in Christo esse, et in quo Christum, ut ipse docuit,
tegi, pasci, fenerari credidisti.
2.
Sit hic odor mortis in mortem iis qui pereunt,
quibus caro et crux Dei vivi stultitia vel scandalum
est; quia ipsis caro et sanguis, cui serviunt, Christum
Jesum Dei esse Filium non revelat; nobis autem
carnis et mortis divinae fides odor vitae efficiatur
ad vitam. Nec moveantur, frater dilectissime, pedes
nostri a viis Domini, et tramite itineris angusti,
si nos interdum profana vel stulta quorumdam secularium
verba circumlatrent: instructi enim satis per
sacras Litteras et de ipsis et de nobis sumus. De his
enim beatus Apostolus nobis ait, quia in hoc laboramus,

et maledicimur, quoniam speramus in Deum vivum,
qui est salus omnium hominum, maxime fidelium:
qui istorum quibus rationem vis reddere,
etiam suo in Evangeliis ore, et venena in colloquiis,
et merita praedixit in poenis: Vae iis qui scandalizaverint
unum ex modicis istis in me credentibus! Expedit
homini illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus,
et praecipitetur in profundum maris. Nobis vero ait: Beati estis cum vobis maledicent homines, et dicent
omne malum adversum vos, et exprobrabunt nomen
meum tanquam malum; gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in coelis.
Haec, mi frater,
Domini verba retinentes et in nostram fidem confirmemur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.