PL 61, col. 155

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

et opprobria vel odia infidelium negligamus: In tenebris
enim ambulant, quia sol justitiae
non ortus est eis. Venenum aspidum est sub labiis
eorum, quod inficit mentem, et animam interficit,
si receptum auribus in corda pervaserit. Cor eorum,
inquit Scriptura divina, vanum est, et sepulcrum patens
est guttur eorum. Caveamus a fermento eorum,
ne totam massam corrumpat. Scriptum est enim: Non habitabit juxta te malignus.
Et iterum: Cum
sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris . Et: Discedat ab iniquitate qui nominat nomen Domini.
Obstrue, frater, et sepi aures tuas spinis ad verba eorum,
quae sunt spinae et sagittae zabuli, qui in eorum
praecordiis latens insidiatur in occulto ut rapiat pauperem
Christi, et venetur animam Christiani. Sed in

caput eorum, sicut scriptum est, iniquitas ipsorum
convertetur, et incident in foveam quam operantur.
3.
Tu autem, homo Dei, fuge ab istis; neque ut
sapientioribus rationem reddere labores, cum scias
penes te principium esse 4 sapientiae, qui times Dominum.
Si stultum putant esse quod gerimus, gratulare
conscius tibi quia opus Dei et praeceptum Christi
geris; et reminiscere quoniam stulta mundi elegit
Deus, ut confundat sapientia: et quoniam quod stultum
est Dei, sapientius est hominibus. Talibus autem
velle purgari, idem est quod posse Christum ipsum
negare, qui erubescentes nomen suum coram hoc
mundo, erubescet invicem coram Patre confiteri
suos.
4.
Tu igitur qui laboras, ut scribis, rationem pro

meo ac tuo facto reddere, quid facies, si non persuaseris
hominibus non ad aedificationem suam, sed ad
destructionem tuam tecum de opere Dei disputantibus?
Jam erubesces, jamque pallebis, ut causae pejoris
assertor; et motus gradu titubabis in via Domini,
et de coelo in terram relaberis, si quae aedificasti
destruis. Multum interest, quinam isti sint quibus
ratio reddenda sit. Si discendi studio venit, et ignorantiam
confitetur; sparge in eum semen fidei, et
praeceptum pande divinum. Si capit verbum, lucratus
es Ecclesiae fratrem, et ovem Christo. Si vero non
erit purum boni seminis germen, et a nocturno patrisfamilias
coelestis inimico zizania interserente frumentis,
nocens gramen et infelix seges a frugibus
bonis messis tempore segreganda; nec horreis debita,

sed caminis, pabulo ignis aeterni arsura materies,
suis interim crescit incendiis, refuge, et repelle colloquio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.