PL 61, col. 156

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

tuo atque conspectu; ut si tua fide sanari non
potest, te sua infidelitate non vulneret.
5.
Sit licet frater et amicus junctior tibi dextera
tua, et carior lumine; si alienus est et inimicus in
Christo, sit tibi ut extraneus et ut publicanus.
Abscidatur ut inutilis dextera a corpore tuo,
qui tibi in Christi corpore non cohaeret; et ut nocens
oculus eruatur, qui corpus tuum totum sua macula
vel caecitate contenebrat. Melius est enim unum membrum
perire pro totius corporis salute, quam unius
membri vitiosi amore, totum corpus, ut ait Dominus, ire in gehennam.
Nec metuenda est offensio talium,
quae quidem et optanda nobis est, quoniam de horum
opprobriis atque maledictis nascitur illa merces,
quam copiosam Deus promisit in coelis. Non

est, inquit, discipulus supra magistrum, nec servus supra
dominum suum. Et, si patremfamilias Beelzebub
vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
Si Dominum et Deum, quem sequimur, amaverunt,
et nos amabunt; si illum persecuti sunt, et nos persequentur.
Quo 5 nobis gratiam mundi, quae est
odium Christi? Si de mundo, inquit, essetis, amaret
mundus quod esset suum.
6.
Tu ergo, qui rationem quaeris reddere hominibus,
et his infidelibus, vide quid desideres; gratiam
sine dubio hominum, id est mundi, cui placere non
potes, nisi Christo malueris displicere. Si enim, inquit
Apostolus, hominibus placerem, Christi servus
non essem. Displiceamus ergo his, et gratulemur
iisdem nos displicere, quibus et Deus displicet.

Non enim nostrum, ut scis, sed Domini nostri Jesu
Christi, id est omnipotentis Dei opus in nobis lacessunt;
quem in suis actibus spernunt, in nostris operibus
oderunt, sero dicturi: Domine, quando te vidimus
nudum, et non vestivimus? esurientem, et non cibavimus?
infirmum, et non visitavimus? Et tunc audituri: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus
patri vestro et angelis ejus;
quoniam quae indigentibus
non faciunt, Christo negant; qui cum dives esset,
pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret.
7.
Fruantur interim voluptatibus, dignitatibus,
opibus suis, si tamen eorum sunt, quas istic habere
malunt ubi esse desinimus, quam illic ubi esse
persistimus. Sibi habeant sapientiam, sibi felicitatem
suam: nobis inopiam nostram, ut putant, et stultitiam

nostram relinquant. De ipsius etiam, quem,
etsi nomine confitentur, tamen actu negant, habentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.