PL 61, col. 161

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum
,
qui est Ecclesiae caput: in qua cum omnes unum
simus, tamquam in una domo vivimus. Nec possumus
dicere nos esse sine vobis cum unius spiritus
simus, et in uno, qui est unus, habitemus. Ideo servantes unitatem spiritus in conjunctione pacis,
ut unum corpus et unus spiritus,
ut sociali invicem
membro nobis collaboremus, ut crescamus in
illius corporis aedificationem, cujus caput Christus
est.
4.
Igitur quia facti sumus de hostibus ( forte hospitibus)
cives, de longinquis proximi, de ovibus
pastores, et positi sumus in fundamento apostolorum
et prophetarum, erudite et confirmate manus
ad aedificandi scientiam, ut lapide, qui factus est

in caput anguli, discam parietem utrumque connectere,
et in templum sanctum atque in habitaculum
Dei, corpora et corda fide mundata construere; per
arma Apostoli potentia Deo omnem elationem extollentem
se adversus scientiam Dei captivam ducere,
omnem intellectum ad obediendum Christo perducere,
evangelicam securim arborum radicibus admovere
; et gladio spiritus, id est, verbo Dei
interficere peccatores terrae; et scuto Catholicae
fidei omnia jacula candentia nequissimi exstinguere;
et certamine decertato, cursuque decurso, fide servata,
ministerio impleto, exspectare illud quod Dominus in illa die justus judex reddet omnibus qui
diligunt adventum ejus.
Ergo ut tuum ac tecum manentem
spiritaliter videns 10 ac tenens, instrue,

juva, hortare, confirma. De vobis enim, et per vos
Deo natus in Christo vestra potissimum cura esse
debeo, quia vestrum opprobrium si indignus, aut
vestrum gaudium ero, si ex fructibus bonis vestrae
arboris ramus esse cognoscar.
EPISTOLA III.
Alypio episcopo scribit de libris Augustini quos receperat,
excusans quod serius miserit ad illum Eusebii
Chronica. Cupit edoceri de genere et vita Alypii:
ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum
dono mittit.
Domino merito honorabili et beatissimo patri
ALYPIO, PAULINUS et THERASIA peccatores.
1.
Haec est vera caritas, haec perfecta dilectio,
quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti,

domine vere sancte, et merito beatissime, ac desiderabilis.
Accepimus enim per hominem nostrum
Julianum de Carthagine revertentem litteras, tantam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.