PL 61, col. 162

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

nobis sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis caritatem
tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur.
Quia videlicet ex illo, qui nos ab origine mundi
praedestinavit sibi caritas ista manavit, in quo
facti sumus antequam nati; quia ipse fecit nos, et non
ipsi nos, qui fecit quae futura sunt. Hujus igitur
praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum,
et unitatem fidei, vel unitatis fidem, praeveniente
notitiam caritate connexi sumus, ut nos invicem
ante corporales conspectus revelante Spiritu
nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino,
qui unus atque idem ubique terrarum operatur
in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super
omnem carnem effudit, fluminis impetu laetificans
civitatem suam, in cujus te civibus principalem

cum principibus populi sui sede apostolica merito
collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et
de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari.
Sed magis gratulamur in eo Domini munere,
quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque
ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem
nobis caritatis tuae fiduciam vendicemus, his
officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter
aut leviter te amare non liceat.
2.
Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis
et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in
Domino Christo viri fratris nostri Augustini libris
quinque confectum; quod ita miramur atque suspicimus,
ut dictata 11 divinitus verba credamus. Itaque
fiducia suscipiendae nobis unanimitatis tuae et

ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te et
de imperitia excusandos, et ad caritatem commendandos
praesumimus, sicut et omnibus sanctis, quorum
nos et absentium officiis sospitare dignatus es;
pari procul dubio curaturus affectu, ut per sanctitatem
tuam nostris invicem salutentur obsequiis, et in
clero sanctitatis tuae comites, et in monasteriis fidei
ac virtutis tuae aemulatores. Nam etsi in populis
ac super populum agas, oves pascuae Domini regens
sollicitis vigil pastor excubiis, tamen abdicatione
seculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi
ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis.
3.
Sane vicario aliquatenus munere, licet per
omnia tibi impar, ut jusseras, providi illam Eusebii
venerabilis episcopi Caesariensis de cunctis temporibus

historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi
mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem
hunc codicem, Romae reperi apud parentem nostrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.