PL 61, col. 163

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

vere sanctissimum Domnionem, qui proculdubio
promtus mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum
indicavi. Verumtamen quia et loca tua
mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad
venerabilem socium [(V. not. 6)] coronae tuae, patrem
nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hipponeregio
degeres, illo tibi litteras nostras et transcriptam
Carthagine membranam mittere dignaretur.
Quod et sanctos viros, quos indice caritatis ipsorum
tuo sermone cognovimus, Comitem et Evodium
rogavimus ut exscribere ipsi curarent, ne vel
parenti Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi
transmissus sine necessitate redhibendi maneret.
4.
Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me
immerentem et inopinantem magno tui amore complesti,

ut pro hac historia temporum referas mihi
omnem tuae sanctitatis historiam, ut [(Virgil. Aeneid.
VIII)] qui genus, unde sis domo; tanto vocatus a Domino,
quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae,
ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abjurata carnis
et sanguinis stirpe transieris, et in genus regale et
sacerdotale sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti,
jam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum
te didicisse, cum illic initiareris, fateor
curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim,
quo magis gratuler, si a suspiciendo mihi
patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel
ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur
habere autorem. Nam ego, etsi a Delphino Burdegalae
baptizatus, 12 a Lampio apud Barcilonem

in Hispania per vim [(V. ep. 1, n. 10)] inflammatae
subito plebis sacratus sim; tamen Ambrosii semper
et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in
sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero
vindicare voluit, ut, etsi diversis locis degam, ipsius
presbyter censear.
5.
Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum
peccatorem non ita olim de tenebris et umbra mortis
eductum, spiritum aurae vitalis hausisse; nec ita
olim posuisse in aratro manum, et crucem Domini
sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus,
orationibus tuis adjuvemur. Accumulabitur haec meritis
tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris.
Sanctus enim laborantem adjuvans, quia fratrem
non audemus dicere, exaltabitur sicut civitas

magna. Et tu quidem super montem civitas aedificata
es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi
claritate colluces; nos sub modio peccatorum
delitescimus: visita litteris tuis, et profer in
lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.