PL 61, col. 165

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Domino, et suscipiende, quam familiariter agnoverim
te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar,
qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor
et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae
vivae et venam fontis aeterni merito dixerim, quia fons
in te aquae salientis in vitam aeternam Christus
effectus est. Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et
ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit.
Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos
me satis armaveris, si qua in alios quoque
hostes catholicae fidei munimina comparasti, 14
quia hostis noster, cui mille nocendi artes [(Virgil. VII
Aeneid., v. 334)]
, tam variis expugnandus est telis,
quam oppugnat insidiis; quaeso promere mihi de armamentario
tuo, et conferre non abnuas arma justitiae.

Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno
honore peccator; veteranus in numero peccatorum,
sed aeterno Regi novus incorporeae tyro militiae.
Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et
per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo
stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos
meos, et evanui in cogitationibus meis, levavi
oculos meos in montes, ad praecepta Legis, et
gratiae dona suspiciens, unde mihi auxilium venit a
Domino, qui non secundum iniquitates retribuens,
illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit
erectum male, ut erigeret humiliatum pie.
3.
Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna
justorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere,
in quo Dei miserationibus apprehensus

sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis
gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis
ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres:
quippe aetas mihi secundum carnem ea jam est, qua
fuit ille ab apostolis in porta Speciosa verbi potestate
sanatus; in natalibus autem animae, illius
adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo
vulneribus immolata, digno sanguine Agni victimam
praecucurrit, et Dominicam auspicata est
passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei
et spiritali aetate lactentem educa, verbis tuis, uberibus
fidei, sapientiae ( forte spei), caritatis, inhiantem.
Si officium commune consideras, frater

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.