PL 61, col. 166

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

es: si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi
es: etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem
meriti et honorem seniorum provexit et juvenem
cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris
litteris et spiritalibus studiis, tempore, ut dixi,
recentem; et ob hoc post longa discrimina, post
multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi
emergentem, tu, qui jam solido littore constitisti,
tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si
dignum putas, pariter navigemus. Interea me de
periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere
nitentem, 15 orationibus tuis tamquam tabula sustine;
ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus
evadam.
4.
Idcirco enim levare me sarcinis, et vestimentis

onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc,
quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus
separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis,
et cura diei sequentis, jubente et juvante Christo,
expeditus enatem. Neque id perfecisse me glorior:
quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus
est perficere, quod nobis adjacet velle. Sed concupiscit
adhuc anima mea desiderare judicia Domini.
Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem,
qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me
tamen est, dilexi decorem domus sanctae; et quantum
in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini.
Sed cui placuit segregare me ab utero matris
meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam
suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni

meriti suscitare de terra, et de lacu miseriarum, ac
de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus
populi sui, et partem meam in tua sorte poneret,
ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer.
5.
Praesumtione igitur non mea, sed placito et ordinatione
Domini, fraternitatis tuae mihi foedus
usurpans, tanto indignus honore me dignor, quia te
pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis,
non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque
promte et intime recepturum spero caritatem humilitatis
nostrae: quam quidem jam recepisse te per
beatissimum sacerdotem Alypium, quia dignatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.