PL 61, col. 169

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

,
caritatem, vel in tuae peregrinationis cognatu,
vel in vexatione tuorum causam habuisti. Beatus
es, quod non habeo unde retribuam tibi: retribuetur
autem tibi in resurrectione justorum ab eo, qui et in
minimis suis se diligi testatur et recipi. Unde et
illud ait (pro quolibet nominis sui vel falso aut inutili
servo, verbis suis debitorem se faciens): Qui
recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae
accipiet. Mihi scilicet non decessura ob hoc
sarcina mea, licet a justo honorem justi peccator
accipiam: tibi vero in remunerationem boni
accepto ferenda ipsa opinionis tuae justitia; quia
sancto errore, sed vero pietatis affectu, bonum Dominum
honoraveris et in malo servo.
4.
Quid igitur miseri faciemus, hinc etiam rationem

et poenam debituri, quod honores accipiamus
immeritos: et qui auditores tantum legis sumus, a
factoribus praedicemur? Quo magis scilicet exprobretur
nobis condemnandae torpor ignaviae, sterilium
jejunitas animarum, et in operibus bonis aridae
manus; cum audiendo per sermonem tuum vera
dignis, ut tu es, Christi servis, atque ideo nobis falsa
praeconia, 22 quanto debito constringamur agnoscimus:
quando judicium tuum nostris actibus conferentes,
quae de nobis audimus, non inveniamus in
nobis. Quid enim simile gloriari possumus? etsi in
Domino gloriandum sit, quia nihil nisi ejus munere
acceptum habemus: attamen mihi aetas provectior,
et a primis jam annis honorata persona potuit maturare
gravitatem, praeterea corpus infirmius, et

decoctior caro obterere studia voluptatum, ad hoc
vita ipsa mortalis in laboribus et aerumnis frequenter
exercita, odium rerum inquietantium parere, et de
spei necessitate ac dubiorum metu, cultum religionis
augere. Postea denique ut a calumniis et peregrinationibus
requiem capere visus sum, nec rebus
publicis occupatus, et a fori strepitu remotus, ruris
otium, et Ecclesiae cultum placita in secretis domesticis
tranquillitate celebravi: ut paulatim subducto
a secularibus turbis animo, praeceptisque coelestibus
accommodato, proclivius ad contemtum mundi, comitatumque
Christi, jam quasi de finitima huic proposito
via demigraverim.
5.
Tu frater dilectissime, ad Dominum miraculo
majore conversus es, quia aetate florentior, laudibus

abundantior, oneribus patrimonii levior, substantia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.