PL 61, col. 168
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
perfecta proximum in Christo, vel Christum in
proximo diligentibus. Spiritualia enim carnalibus
intuentes, facile colligimus ex dilectione perspicua,
quam fratri, quem vides, exhibes, coelestem illam,
fidelem, atque perfectam, qua Deum, quem non vides,
diligis. Quod probamus obedientia fidei, si scilicet
invicem diligendo, probemus nos, sicut tu
probas, illius magistri esse discipulos, qui usque ad
finem dilexit suos, et animam suam pro amicis suis
posuit potestate eadem qua et sumsit.
2.
Ergo tibi, frater vere sanctissime, et merito benedicte,
in regione vivorum supra reginam Austri
locus et merces erit. Illa enim peccatrix, utpote
adhuc invisitatarum a Deo gentium socia, jam
tamen visitandarum praevia, non habens legem litterae,
sed
habens fidem legis in tabulis cordis carnalibus
spiritu consilii et pietatis incisam, utilitatis suae
causa, et magni ac salutaris lucri studio, tantis ab
intervallis ultimi orbis excita, divinam audire sapientiam
concupivit; ut, quod non habebat, acciperet,
et lucem scientiae, qua carebat, hauriret. Jam tunc
scilicet sponsum suum ventura de gentibus regina
desiderans, in odorem spirantis late a Propheta suo
Christi circumamicta varietate in vestitu deaurato,
et populi et paternae domus oblita, currebat: barbara
natione, non animo; et in aperto peregrina, sed in
occulto Judaea, sanctorum fieri civis optabat. Unde
non solum 21 coelesti praemio resurrectionis beatae,
sed etiam potestate apostolorum de Judaeis adulteris
judicandi, ipsius ore Judicis digna censetur: quia
Christum in Solomone mirata, verum reginae
coelestis affectum in imagine mystica Ecclesiae providentis
impleverat. Ergo si illam in futuro divina
remuneratio manet, cum tamen et ipsa istic illo
quoque tempore magna ex parte receperit mercedem
suam compotita desideratum sapientiae coelestis
auditum; quae tandem praemia rependentur tibi,
qui me pari gratia, et majore opera, quia minore
utilitatis ad praesens tuae spe, desiderasti? Quid enim,
quaeso, in me desiderandum habuisti? Quid, quod
non haberes, a me sumendum sperasti? Quod bonum
tibi de colloquio imperiti? quae utilitas in aspectu
peccatoris foret? quid ab insipiente sapiens, rectus
a pravo, beatus a misero, ab infirmo fortis, ab
inope dives in Domino capere potuisti?
3.
Vere tu non quae tua sunt quaeris, sed quae
Christi: quia non meritum, nec emolumentum ex
me tuum, sed solam illam, quae plenitudo est Evangelii