PL 61, col. 171

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

nostrum Jesum Christum, qui convertit sapientiam
eorum, et stultam fecit; et elegit infirma ac stulta
mundi, ut mundum istum his ipsis, propter quae
Deum dedignatur nosse, confundat. Memento
ergo tu nostri magis, qui locupletioribus meritis
ad exorandi potentiam niteris. Nos enim licet jam
accensa in lumine Christi lucerna, tamen adhuc sub
nodio peccatorum latentes, vestra, qui tam fidei et
gratiae, quam operum luce conspicui per [(V. not. 11)]
septena Domini candelabra fulgetis, educi manu,
vestroque oleo impinguari caput cupimus; ut non
fumigante [(V. not. 2)] lino, quod nec ipsum tamen
misericors Dominus exstinguit, obscuri ardeamus,
sed puro, et ceteris etiam praeferendo fidelis exempli
lumine luccamus: quamquam Domini gratia de

tenebris relucente, non obscuri per nominis ipsius
claritatem, etsi remoti, ut audistis, agamus. In coenaculo
enim nostro secreti silemus, quia bonum est
viro, ut propheta, 24 ait sedere singulariter, et
tacere. Unde etiam in causis vociferandis silere nos
docuit ipse Dominus, qui sicut agnus coram tondente
se non aperuit os suum; qui tamen dixit; Tacui,
numquid semper tacebo? Ipsius ergo voluntatem
et judicium taciti sustinemus, qui potens est et nunc
in nobis tacere, et cum voluerit, interpellare pro
nobis.
8.
Verum interim in hoc nobis nostra nocuisse
peccata persensimus, quod nec meruimus te videre:
et insuper hoc ad mala nostra cumulatum putamus
quod et tentationum tibi causa fuerimus; quibus

geminas, ut indicasti, aegritudines pertulisti, toties
verberatus, quoties ad nos venire conatus es. Sed
quia saepe Dominus ipse, ut scriptum est, Deus noster
tentat nos, ut caritatem nostram probet, qua nos in
ipsius pace diligimus; de tua potius fide, quam de
nostra speramus; ut si praemissa tentatio probationem
in te operata est, non ultra valeat probata in
Deo caritatis vota frustrari. Ita enim tibi promptum
inesse spiritum scimus, ut non vereamur, ne ad impedimentum
communis desiderii caro semper infirma
praevaleat, quam fide roborans, animo subjugabis:
ut quod ex se non potest, in Christo posse cogatur.
Si dicas ei: Ne pugnes adversus spiritum, esto consentiens
adversario tuo in via, et erit pax ossibus tuis,
et cum exsultaverit cor meum in Deum vivum, tunc

etiam caro mea requiescet in spe.
9.
Tene ergo, frater, quod tenes, ne coronam tuam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.