PL 61, col. 172

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

accipiat alter. Cui simile est, ut quod volueras,
velle non desinas, et immutabilem ad nos veniendi
sententiam teneas. Religiosa conamina ipse ad voti
fructum pervehet, in cujus potestate est ac favore,
ut possimus prospere, quod pie volumus. Scimus
enim, quia desideranti bonum, omnia procedunt in
bonum [(V. ep. 47, n. I)] . Verum et nos, quod quidem
nobis gratissimum signum concordiae in omnibus
nostrae fuit, infirmitatum tuarum indices litteras
aegrotantes accepimus; probavimusque in nobis secundum
Apostoli dictum et affectum, compati sibi
unius corporis membra. Nam et eo ipso nos refectos
sensimus, quod revaluisse te scripseras; ut in diversis
licet terris positi, operantis in nobis spiritus
unitatem tacita in corporibus separatis connexione,

paribus aut incommodis, aut remediis congruentes
experiremur. 25
10.
Pone [(id est Depone. V. carm. 14, v. 81)]
igitur et tu, frater unanime, meliorque in Christo nostri
portio, si quam ex nostrae castigationis indicio
tristitiam pia mente duxeris: Quia castigans castigavit
nos Dominus, et morti non tradidit nos. Visitati
enim medica Omnipotentis manu, in spem sanitatis
a praesenti aegritudine fovebamur: flagella invicem
nostra mutuis consolationibus mollientes. Nam solatium
nobis magnum et dulce praebebat ipsa conjunctio
passionis; quod non sine Domini numine, cujus injussu
nec passeris casus in terram est, concurrisse
in nobis ipsa unitas verberum videbatur. Sic et commoditas
coeperat ambobus una procedere: seu quod

alter alterius levamine respirabat, sive quod Dominus
unitatis operator, individuo spiritu omnes suos nectens,
neque carnalem in nobis substantiam discrepare
pateretur.
11.
Non haec tamen tantum causa pueros nostros
morata est. Nam Vigilantius quoque noster in Campania,
et antequam ad nos perveniret, et posteaquam
pervenit, vi febrium laboravit: et aegritudini nostrae,
quia et ipse sociale membrum erat socio labore
compassus est. Denique ille catechumenus, qui necdum
nostri corporis erat membrum, vulnera nostra
non sensit, et sanus fuit, atque expers languorum
nostrorum, quia non suae compaginis dolorem caro
adhuc aliena sentire non poterat. Ergo ut coepit Vigilantius
noster progredi posse, tum demum censui

scripta esse reddenda. Fatemur enim, ambos multo
ante properasse: sed cum ante virium receptionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.