PL 61, col. 181

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

perniciem suam vincere, quam pro salute superari.
Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur,
de buccellato Christianae expeditionis, in cujus
procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus,
panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio
misimus; non enim potuimus a benedictione secernere,
quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere.
Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget
sibi scriptum, quod de se tibi scriptum est; Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio
[(Terent. in
Adelphis. V. not. 25)]
. Sed quid de alienis loquar,
cum de proprio cuncta possimus? et aliena loqui,
non soleat esse sani capitis, quo Dei gratia sano et
salvo sumus, quibus caput est Christus? Incolumem te
aetate quamplurima, et beatum semper cum tota

domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine
frater merito honorandissime et desiderantissime.
EPISTOLA VIII. AD LICENTIUM.
Licentium Romaniani filium, pro quo scripserat Augustinus
ejus olim magister, hortatur Paulinus et prosa
et carmine, ut contemto aulae fastu se dedicet Christo.
1.
Audi ergo fili legem patris tui, id est, fidem
Augustini; et noli repellere consilia matris tuae, quod
aeque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat;
qui te tantillum sinu gestavit suo, et a parvulis
primo lacte sapientiae secularis 38 imbutum, nunc

etiam spiritalibus lactare et enutrire Domino gestit
uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritalibus
adhuc cunabulis vagientem videt, adhuc infantem
verbo Dei, vix dum in Christo primis passibus
et vestigio titubante repentem; si tamen Augustini
doctrina, tamquam manus matris et ulna nutricis,
instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris,
ut rursum te sermone Salomonis alliciam: Fili,
coronam accipies gratiarum tuo vertici. Et tunc vere
eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate
formatus consul et pontifex, vacuas imagines
falsi operis, implente Christo, solidis suae operationis
effectibus. Vere enim pontifex, et vere consul, Licentius
erit, si Augustini vestigiis, propheticis et apostolicis
disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae,

ut illustri apostolo Timotheus adolescens adhaereat,
indivulso per itinera divina comitatu; ut et sacerdotium
corde perfecto discat mereri, et populis ad salutem
magistro ore consulere.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.