PL 61, col. 182
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
2.
Sat hoc monitis et hortatui. Modico enim sermone
et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum
posse incitari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiae,
quod utrumque vere est Christus, et omnis
boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu
et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te
valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium
illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis
potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora
atque majora in te spero elaborata, quam elaboranda,
ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi
viro debita caritate compararer in sollicitudine
tui; et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato
numerarer affectu. Nam effectus in tui perfectione
palmam Augustino potissimum destinatam
scio.
3.
Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii
sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo
taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola
tua [(Carmen Licentii contentum epist. 26
S. August. [al. 39])] , qua te musicis familiarem modis
intellexi. A quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui.
Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo
exulcerassem, deliniendam remedium litteras tuas
recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis
artificem modulamine carminis evocarem.
Quaeso te ut aure audias; neque causam salutis tuae
in verbis meis spernas, sed piam curam et mentem
paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter
accipias; quibus insitum Christi nomen quod est super
omne nomen, hanc deberi venerationem facit,
ut non possit a credente contemni.
39-40 Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli:
Nec metuas placidi mite jugum Domini.
Pulcra quidem, sed mira vagis praesentia rerum
Mentibus, at sapiens non stupet ista animus.
Nunc te sollicitat variis malesuada figuris,
Heu! validos etiam vertere Roma potens.
Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus
Occurset, cunctas Urbis ad illecebras.
Illum tanta inter fragilis discrimina vitae
Aspiciens, et habens pectore, tutus eris.
Hoc tamen et repetens, iterumque iterumque monebo
Ut fugias durae lubrica militiae.
Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger,
Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget.
Scandere celsa juvat; tremor est descendere celsis.