PL 61, col. 213

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

secundum hominem, hoc est, de infirmitate, carnalis
est tristitia, mortem operatur. Quod licet autore
diverso, tamen uno per utrumque sanctorum Dei
spiritu et verbo Scriptura concinit: mors enim vera
virtutis adopertio est. Nam si virtus Dei et vita
nostra Christus est; vere dictum vides, mortem festinare
hoc moerore, quo virtus operiatur: et homo
totus quasi quadam inferni voragine, sic graviore tristitia,
ut Apostolus ait, absorbeatur. Sed Deo gratias,
quod hujus in te laboris et timoris mihi compendium
facit conscientia virtutis et prudentiae tuae,
cujus largius tibi lumen est, quam ut tristitiae tenebris
possit operiri: quin potius tua virtus tristitiam
largior tegit, mortemque ipsam et vim noxii moeroris
absorbet. Non id verbis meis tibi largior, neque

conjectura virtutis tuae loquor: opera tua hoc 72 de
te contestantur, et me comperta loqui cogunt.
11.
Veniam enim jam ad praedicationem operum
tuorum, et ad pios actus de lacrymarum sanctitate
transibo. Sua enim cuique parti debita persolvisti,
lacrymas corpori fundens, eleemosynam animae infundens.
Vere conscius veritatis, et filius lucis, ubi
mortem sciebas esse, flevisti; ubi vitam credis, operatus
es [(V. not. 91)] : vacuis inania, vivis viva dependens.
Itaque patronos animarum nostrarum pauperes,
qui tota Romae stipe meritant multi,
ut dives in aula Apostoli congregasti. Pulcro
equidem tanti operis tui spectaculo pascor. Videre
enim mihi videor tota illa religiosa miserandae plebis
examina, illos pietatis divinae alumnos tantis influere

penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri basilicam
per illam venerabilem regiam [(V. not.
34)] cerula eminus fronte ridentem, ut tota et intra
basilicam, et pro januis atrii, et pro gradibus campi
spatia coarctentur. Video congregatos ita distincte
per accubitus [(V. not. 35)] ordinari, et profluis omnes
saturari cibis, ut ante oculos Evangelicae benedictionis
ubertas, eorumque populorum imago versetur,
quos quinque panibus et duobus piscibus
panis ipse verus, et aquae vivae piscis [(V. not. 36)]
Christus explevit: non usitato more creaturam cibis
hominum, sed novo munere jam paratos hominibus
cibos gignens; cum operta manus divino suggestu visibiles
epulas ministraret, et in alimenta corporea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.