PL 61, col. 216

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

addebantur praemiis vestris. Vobis enim ad
justitiam deputabatur conclamatio illa et comprecatio
pauperum, qua per vestra munera benedicebatur
Deo. Facili enim via ad aurem Dei voces inopum
diriguntur, quia oratio pauperis, sicut scriptum
est, nubes penetrat.
15.
Poteras Roma intentatas tibi illas in Apocalypsi
minas non timere, si talia semper ederent munera
senatores tui. Vere tunc tibi nobilis esset illa
nobilitas quam sacrati patres, Abraham, Isaac et
Jacob, paternis sinibus exciperent; quam prophetae,
apostoli, martires, id est coeli senatus agnosceret;
quam post togam nulla immundi sanguinis sanie funestatam,
regali promissae lucis stola Christus indueret,
et in libro albo, hoc est libro vitae perennis,
75
adscriberet. Vere illae divitiae divites forent,
quibus non draconis antiqui cruenta saevitia, sed Dei
Salvatoris immensa bonitas pasceretur, si quod bestiis
aut gladiatoribus, et comparandis male profligatur
et alendis, id propriae donaretur saluti, cariusque
nobis esset vivere quam perire. Sed et avaritia et liberalitate
perversa Deo pro nobis egentes, zabulo
contra nos prodigi sumus. Damnum in lucro, et in
damno lucrum ducimus: vitamque nostram nec
egenter redimere curamus, qui pro vita mortem emimus
sumtuose. Beata esset nostra conditio, si aeque
Deo, ut hominibus, vel displicere timeremus, vel curaremus
placere: si tantum praecepta Christi, quantum
populi sibila vereremur; et, si tanto laus
quae ex Deo est, quantum iste de vulgo plausus emeretur.

16.
Beatus, qui non adisti in tale consilium; nec
in cathedra pestilentiae, sed in apostoli sede, et in
Ecclesiae coetu, id est, Christi theatro, non seditiosis,
sed benedicentibus cuneis, Deo ipso spectatore, laudaris,
Ecclesiae munerarius; non terrenae, nec
inanis gloriae, sed aeternae laudis ambitor. Non gladiatores
nec belluas emis, sed quibus veros gladiatores,
hoc est, harum tenebrarum principes perimas,
agis, et quibus veras bestias, hoc est, omnem zabuli
virtutem superes, et presso impune vestigio conculces
leonem et draconem. Beatus es, in quo benedicitur
nomen Domini, et qui habes semen in Sion,
et domesticos in Hierusalem, qui te vicissim in tabernacula
aeterna suscipiant. Non enim timebis illius
divitis locum, qui in tartaro, hoc est in inferno inferiore,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.