PL 61, col. 230

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

igniculis non solum Deo, sed et mundo ipso minoribus,
immo etiam mundi ipsius tertiam partem ministerio
famulae lucis ornantibus, istam, quam Deo
aemulam facis, potestatem trahunt. Nam certe divinae
potestatis est elementa turbare, ventorumque violentiam
vel excitare positam, vel incitatam refrenare,
et furoribus tempestatum vel dedere vel eripere mortales.
Qua potestate cum omnis creatura pareat (forte
careat)
uni omnium Creatori subdita, quomodo iis
divina vis et potestas datur quae non solum nomine (forte numine)
Creatoris, sed etiam creaturae specie
carent, vacua non spirituum neque corporum nomina
gerendis vel significandis rebus aptata? Si quidem et
fors verbum dubitantis sit, et fatum profantis expressio,
et casus significatio cadentium vel accidentium;

tamen ab usu erroris antiqui ob ignorantiam Dei,
rationis inopes, cassa nomina, tamquam ideo numina
quoque sint, in speciem [(V. ep. 49, n. 8)] corporatam
stultis cogitationibus fingunt; stultiusque quam
finxerint, donant honore divino; unde et Spes, et
Nemesis, et Amor, atque etiam Furor in simulacris
coluntur, et occipiti calvo sacratur Occasio, et tua
ista Fortuna lubrico male nixa globo fingitur. Nec
minore mendacio Fata simulantur vitas hominum
nere de calathis, aut trutinare de lancibus. Quod 90
deliramentum ne vulgo imputemus, aut nimium philosophos
admiremur, Platone [(lib. X de Republ.)] etiam
delirante narratur, qui in gremio anus pensum Necessitatis
exponit, et tres ei filias addit concinentes,
et versantes fusum, et per fila ludentes; hoc scilicet

lanificio autumans eas conficere res hominum,
et tempora cuique signate detexere. Tantum abusus
est humanis auribus arrogantia inanis facundiae,
ut ridiculam anilis fabulae cantilenam non erubesceret
scriptis suis, quibus de divina etiam natura quasi
conscius disputare audebat, inserere. Sed nobis in
illo sermonis tantum Attici comitas, non inanis fabulae
spectanda concinitas: quae demulcendis tantum auribus
edita sunt, non debent sensuum fundamenta
convellere.
5.
Quin potius, ut ratio et veritas docet, omnia
operum Dei, in quibus consistimus, et quorum pars
sumus (Ex Virgilio); omniaque munerum ejus, quibus
inter vitae istius fragilis et caducae incerta regimur
atque servamur, ad ipsum referamus; nihilque

ab illius potestate nostro removeamus errore, quia
velimus, nolimus, ipse nostri, ut omnium, et creator
et Deus est. Et quia quantus quantus est, bonitas,
et sapientia, et origo rationis est, nihil nisi ratione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.