PL 61, col. 231

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

constituit, et ad materiam ( Latin, forte memoriam)
suae bonitatis creavit. Ipsi omne quod sumus, impendamus;
et quae illi placita sunt, studeamus discere, et
facere curemus. Tunc defaecata mente purius intuentes,
videbimus hanc esse veritatem, ut a Deo sint
cuncta quae sunt; et hanc esse consequentiam, ut
omnia Dei facta pulcherrima sint; et non sit malum,
quod bonum habeat autorem, qui cuncta per mundum
nostris usibus praeparavit, et nostris utilitatibus agit;
et ita istius universitatis opus condidit, ut alia ad
serviendum, alia ad exercendum, alia ad dominandum
creaverit. Itaque corporeis animalibusque naturis
homines ratione dominamur. Sed ne ipsa potestatis
nostrae licentia resolvamur, utiliter exercemur
adversis, aut spiritibus daemonum, aut difficultatibus

negotiorum, aut ipsorum saepe elementorum motibus;
videlicet ut exagitati, curis, prudentia, et
metu Divinitatis acuamur. A quo nos, quae deberet
magis gratificos Domino aeterno facere, securitas negligentes
facit. Unde et magister 91 gentium Apostolus
ait, arcano divinae pietatis consilio, et magno
humanae salutis emolumento opponi quosdam obices
cursibus nostris, et adversis secunda mutari, ut morbos,
damna, discrimina; quia tribulatio patientiae
robur operetur, patientia probationem fidei pariat,
et praemium gloriae conferat. Quod certe virtus capere
nisi victrix non potest, non habitura victoriae
facultatem, nisi cum aliqua prius difficultate certaverit.
6.
Quod cum prudentiae tuae, quam et ingenitam

et eruditam habes, litteris quoque ipsis, quas utinam
jam, ut judicio, ita et studio sacris Litteris posthaberes,
potuerit intimari, quibus egregie clarorum in
ducibus aut philosophis virorum virtutes ad nobilem
famam, non nisi per labores et pericula emicuisse
memorantur, admodum miror, cur in veritate
perspicua divini muneris ita volueris caligare, ut mirabilem
illam navis jactatae salutem, et evidentibus
signis procuratam nostrae rei divinitus terra marique
custodiam, fortuitis eventibus dederis, tantamque
occasionem divinae praedicationis effuderis. Erige in
summam sapientiae mentem tuam, et ipsum veri luminis
fomitem Christum pete; qui fideles animas illuminat,
et pectora casta perlabitur. Quod et te ita
sentire docuisti, licet pro excusatione praetenderis

imparem te adhuc, et ideo non capacem Dei, quia
terrenis rebus et curis obsessus, ab altiore suspectu
coelestium quasi nubibus interpositis arcearis. Sed
utinam ista tam vere possis obtendere, quam facunde
potes. Arguit enim ipsa facundiae tuae doctrinaeque
fecunditas, voluntatem tibi potius in sacris Litteris
parem, quam aut vacationem aut facultatem abesse.
Non enim, opinor, dormiens, aut aliud agens tantas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.